«Deus patrum meorum et Domine misericordiae, qui fecisti omnia verbo tuo et sapientia tua constituisti hominem, ut dominaretur creaturis quae a te facta sunt, et disponeret orbem terrarum in sanctitate et iustitia et in directione cordis iudicium iudicaret, da mihi sedium tuarum assistricem sapientiam et noli me reprobare a pueris tuis, quoniam servus tuus sum ego et filius ancillae tuae, homo infirmus et exigui temporis et minor ad intellectum iudicii et legum.

Nam, et si quis erit consummatus inter filios hominum, si ab illo abfuerit sapientia tua, in nihilum computabitur.

Et tecum sapientia, quae novit opera tua, quae et affuit tunc, cum orbem terrarum faceres, et sciebat quid esset placitum in oculis tuis et quid directum in praeceptis tuis.

Emitte illam de caelis sanctis tuis et a sede magnitudinis tuae mitte illam, ut mecum sit et mecum laboret, ut sciam quid acceptum sit apud te.

Scit enim illa omnia et intellegit et deducet me in operibus meis sobrie et custodiet me in sua gloria» (Sap 9,1-6.9-11)