Introductio
1. Pastor bonus Dominus Christus Iesus (cf. Io 10, 11.14) missionem discipulos faciendi in omnibus gentibus atque prædicandi Evangelium omni creaturæ Apostolorum successoribus Episcopis, et singulari ratione Romano Episcopo, Petri successori, ita contulit, ut Ecclesia, Dei Populus, constitueretur atque eiusmodi Populi sui Pastorum munus esset revera servitium, quod «in Sacris Litteris “diaconia’’ seu ministerium significanter nuncupatur».
Hoc servitium seu diaconia eo præsertim tendit, ut in universo ecclesiali corpore communio magis magisque instauretur, vigeat atque perpulchros fructus edere pergat. Etenim, sicut Concilium Vaticanum II luculenter docuit, Ecclesiæ mysterium per multiplices huiusmodi communionis rationes significatur, Spiritus Sancti suavissimo instinctu: etenim Spiritus «Ecclesiam, quam in omnem veritatem inducit (cf. Io 16, 13) et in communione et ministratione unificat, diversis donis hierarchicis et charismaticis instruit ac dirigit [...] eamque perpetuo renovat et ad consummatam cum Sponso suo unionem perducit». Quam ob rem, ut idem Concilium asseverat, «illi plene Ecclesiæ societati incorporantur, qui Spiritum Christi habentes, integram eius ordinationem omniaque media salutis in ea instituta accipiunt, et in eiusdem compage visibili cum Christo, eam per Summum Pontificem atque Episcopos regente, iunguntur, vinculis nempe professionis fidei, sacramentorum et ecclesiastici regiminis ac communionis».
Cuiusmodi communionis notionem non modo Concilii Vaticani II documenta in universum edisseruerunt, ac præsertim Constitutio dogmatica de Ecclesia, sed ad illam animum intenderunt etiam Synodi Patres, qui anno MCMLXXXV, itemque duos post annos Generales Synodi Episcoporum Cœtus celebraverunt: quam in Ecclesiæ definitionem coeunt sive ipsum Ecclesiæ Mysterium, sive messianici Populi Dei ordines, sive hierarchica ipsius Ecclesiæ constitutio. Quæ omnia ut una comprehensione describamus, verba sumentes ex eadem memorata Constitutione, Ecclesia est «in Christo veluti sacramentum seu signum et instrumentum intimæ cum Deo unionis totiusque generis humani unitatis». Quam ob rem, huiusmodi sacra communio in tota Christi Ecclesia viget, «quæ - ut perbelle scripsit Paulus VI, Decessor noster - vivit et agit in variis communitatibus christianis, Ecclesiis scilicet particularibus, per omnem terrarum orbem dispersis».
2. Habita igitur ratione huius communionis, universam Ecclesiam veluti conglutinantis, etiam hierarchica eiusdem Ecclesiæ constitutio explicatur atque ad effectum deducitur: quæ collegiali simul ac primatiali, natura ab ipso Domino prædita est, cum «Apostolos ad modum collegii seu cœtus stabilis instituit, cui ex iisdem electum Petrum præficit». Hic præsertim agitur de speciali illa ratione, qua Ecclesiæ Pastores triplex Christi munus participant, docendi scilicet, sanctificandi atque gubernandi: et sicut Apostoli id una cum Petro egerunt, ita haud dissimili modo id Episcopi agunt simul cum Romano Episcopo. Ut Concilii Vaticani II verbis denuo utamur, «Episcopi igitur communitatis ministerium cum adiutoribus presbyteris et diaconis susceperunt, loco Dei præsidentes gregi, cuius sunt Pastores, ut doctrinæ magistri, sacri cultus sacerdotes, gubernationis ministri. Sicut autem permanet munus a Domino singulariter Petro, primo Apostolorum, concessum et successoribus eius transmittendum, ita permanet munus Apostolorum pascendi Ecclesiam, ab ordine sacrato Episcoporum iugiter exercendum». Itaque fit ut «Collegium hoc» - Episcoporum dicimus cum Romano Pontifice coniunctorum - «quatenus ex multis compositum, varietatem et universalitatem Populi Dei, quatenus vero sub uno capite collectum, unitatem gregis Christi» exprimat.
Episcoporum autem potestas atque auctoritas diaconiæ notam præ se fert, ad ipsius Iesu Christi exemplum accommodatam, qui «non venit, ut ministraretur ei, sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis» (Mc 10, 45). Potestas ergo, quæ in Ecclesia datur, potissimum secundum serviendi normam et intellegenda et exercenda est, ita ut huiusmodi auctoritas pastorali nota in primis polleat.
Id vero ad singulos Episcopos in propria cuiusque particulari Ecclesia spectat; attamen tanto magis ad Romanum Episcopum pertinet, cuius ministerium Petrianum in universalis Ecclesiæ bonum utilitatemque procurandam incumbit: Romana enim Ecclesia præsidet «universo caritatis cœtui», ideoque caritati inservit. Ex hoc potissimum principio processerunt vetusta ilia verba «Servus Servorum Dei», quibus Petri Successor denominatur atque definitur.
Quam ob causam, Romanus Pontifex Ecclesiarum etiam particularium negotia, ab Episcopis ad se delata aut utcumque cognita, diligenter perpendere curavit, ut, pleniore rerum experientia exinde adepta, vi muneris sui, Vicarii scilicet Christi totiusque Ecclesiæ Pastoris, fratres suos in fide confirmaret (cf. Lc 22, 32). Id enim persuasum sibi habebat mutuam inter Episcopos in universo orbe constitutos et Romanum Episcopum communionem, in vinculo unitatis, caritatis et pacis, maximum afferre emolumentum unitati fidei necnon disciplinæ in cuncta Ecclesia promovendæ atque tuendæ.
3. Quibus præmissis, sic intellegitur diaconia, quæ Petri eiusque successorum propria est, ut necessario referatur ad aliorum apostolorum, eorumque successorum, diaconiam, quæ ad ædificandam Ecclesiam in hoc mundo unice intendit.
Hæc necessaria ministerii Petriani ratio ac necessitudo cum ceterorum apostolorum munere ac ministerio quoddam signum iam antiquitus postulavit, atque postulare debet, quod non modo ad instar symboli, sed etiam in rerum veritate exstaret. Hanc quidem necessitatem Decessores Nostri, apostolici laboris gravitate perculsi, dilucide impenseque senserunt, sicuti, exempli gratia, Innocentii III verba testantur, qui anno MCXCVIII ad Galliæ Episcopos prælatosque hæc scripsit, cum ad ipsos suum quendam Legatum mitteret: «Licet commissa nobis a Domino potestatis ecclesiastice plenitudo universis Christi fidelibus nos constituerit debitores, statum tamen et ordinem conditionis humanæ non possumus ampliare [...]. Quia vero lex humane conditionis non patitur nec possumus in persona propria gerere sollicitudines universas, interdum per fratres nostros, qui sunt membra corporis nostri, ea cogimur exercere, que, si commoditas ecclesie sustineret, personaliter libentius impleremus».
Inde quidem perspiciuntur atque intelleguntur sive natura illius instituti, quo Petri successor usus est in sua exercenda missione in universalis Ecclesiæ bonum, sive agendi ratio, qua ipsum institutum commissa munera ad effectum deduceret oportuit: Romanam Curiam dicimus, quæ in ministerii Petriani adiutorium ab antiquis temporibus adlaborat præstandum.
Nam ut illa, quam diximus, frugifera communio firmior exstaret atque uberius usque proficeret, Romana Curia ad id exorta est, ut scilicet efficacius redderetur muneris exercitium Pastoris Ecclesiæ, quod Petro eiusque successoribus ab ipso Christo traditum est, quodque in dies crevit ac dilatatum est. Enimvero Decessor Noster Xystus V in Constitutione apostolica Immensa æterni Dei fatebatur: «Romanus Pontifex, quem Christus Dominus Corporis sui, quod est Ecclesia, visibile caput constituit omniumque Ecclesiarum sollicitudinem gerere voluit, multos sibi tam immensi oneris adiutores advocat atque adsciscit [...] ut partita inter eos (sc. Cardinales) aliosque Romanæ Curiæ magistratus ingenti curarum negotiorumque mole, ipse tantæ potestatis clavum tenens, divina gratia adiutrice, non succumbat».
4. Revera, ut iam quædam historiæ lineamenta proponamus, Romani Pontifices, iam inde a remotissimis temporibus, in suo ministerio ad universæ Ecclesiæ bonum procurandum sive singulos viros sive instituta adhibuerunt, qui ex Romana Ecclesia deligebantur, siquidem eadem Ecclesia Beati Petri apostoli a Decessore Nostro Gregorio Magno nuncupata est.
Primum enim presbyterorum diaconorumve, ad eandem Ecclesiam pertinentium, opera usi sunt, qui vel legati munere fungerentur, vel pluribus missionibus interessent, vel Romanorum Pontificum partes in Œcumenicis Conciliis agerent.
Cum autem peculiaris momenti res tractandæ erant, Romani Pontifices in auxilium vocaverunt Synodos vel Concilia Romana, ad quæ Episcopi, in ecclesiastica provincia Romana suo munere fungentes, arcessebantur; hæc vero non modo quæstiones ad doctrinam et magisterium spectantes agebant, sed etiam ad tribunalium instar procedebant, in quibus Episcoporum causæ, ad Romanum Pontificem delatæ, iudicabantur.
Ex quo autem tempore Cardinales speciale momentum in Romana Ecclesia adsumere cœperunt, præsertim in Papæ electione, quæ inde ab anno MLIX ipsis reservata est, iidem Romani Pontifices Patrum Cardinalium collata opera magis magisque usi sunt, ita ut Romanæ Synodi vel Concilii munus gradatim deminueretur, donec reapse cessaret.
Quare evenit ut, præsertim post sæculum XIII, Summus Pontifex omnia Ecclesiæ negotia una cum Cardinalibus, in Consistorium coadunatis, ageret. Ita factum est, ut instrumentis non stabilibus, videlicet Conciliis seu Romanis Synodis, stabile aliud succederet, quod Romano Pontifici semper præsto esset.
Decessor Noster Xystus V, per iam commemoratam Constitutionem Apostolicam Immensa æterni Dei, die XXII mensis Ianuarii anno MDLXXXVIII - qui fuit MDLXXXVII ab Incarnatione D.N.I.C. - Romanæ Curiæ compagem eius formalem dedit seriem XV Dicasteriorum instituendo, eo consilio ut uni Cardinalium Collegio plura subrogarentur collegia, e quibusdam Cardinalibus exstantia, quorum tamen auctoritas ad definitum quendam campum certamque materiam restringeretur; quam ob rem Summi Pontifices huiusmodi collegialium consiliorum viribus maxime frui poterant. Consistorii ideo nativum munus propriumque momentum valde deminuta sunt.
Volventibus tamen sæculis ac rationibus historicis rerumque condicionibus mutantibus, temperamenta quædam atque immutationes accesserunt, præsertim cum sæculo XIX Cardinalium Commissiones institutæ sunt, quarum esset Summo Pontifici adiutricem operam præter alia Romanæ Curiæ Dicasteria conferre. Denique, opera et iussu S. Pii X, Decessoris Nostri, edita est Constitutio apostolica Sapienti consilio, die XXIX mensis Iunii anno MCMVIII, in qua, respectu etiam propositi ecclesiasticas leges in Codicem iuris canonici colligendi, hæc Ipse scripsit: «Maxime opportunum visum est a Romana Curia ducere initium, ut ipsa, modo apto et omnibus perspicuo ordinata, Romano Pontifici Ecclesiæque operam suam præstare facilius valeat et suppetias ferre perfectius». Cuius reformationis hi præcipui fuerunt effectus: Sacra Romana Rota, quæ anno MDCCCLXX munere cessaverat, ea ratione restituta est, ut iudicialia negotia ageret, dum Congregationes, amissa iudiciorum competentia, administrationis instrumenta unice fierent. Præterea, principium instauratum est, quo Congregationes suo proprio iure, nemini alii attribuendo, gauderent, scilicet ut singulæ res a suo quæque Dicasterio, non vero simul a pluribus, tractari deberent.
Quæ quidem Pii X reformatio, postea in Codice iuris canonici anno MCMXVII a Benedicto XV, Decessore Nostro, promulgato, sancita et completa, fere immutata permansit usque ad annum MCMLXVII, non multo post Concilium Œcumenicum Vaticanum II peractum, in quo Ecclesia altius sui ipsius mysterium exploravit suumque vividius prospectavit officium.
5. Huiusmodi itaque Ecclesiæ de seipsa aucta cognitio sponte novam quandam Romanæ Curiæ aptationem, nostræ ætati congruentem, secum ferre debuit. Siquidem Sacrosanti Concilii Patres ipsam Romano Pontifici atque Ecclesiæ Pastoribus eximium hucusque præbuisse auxilium agnoverunt, simulque ut eiusdem Romanæ Curiæ Dicasteria novæ ordinationi, temporum, regionum rituumque necessitatibus magis aptatæ, subicerentur optaverunt. Hisce igitur Concilii optatis satisfaciens, Paulus VI, Decessor Noster, novam Curiæ ordinationem ad effectum alacriter adduxit, data Constitutione apostolica Regimini Ecclesiæ universæ, die XV mensis Augusti anno MCMLXVII.
Equidem per hanc Constitutionem Summus ille Pontifex Romanæ Curiæ structuram, competentiam ac procedendi rationem Dicasteriorum iam exsistentium accuratius determinavit, novaque constituit, quorum esset particularia in Ecclesia pastoralia incepta promovere, dum cetera in iurisdictionis vel gubernationis officia incumbere pergerent; quam ob rem factum est, ut compositio Curiæ multiformem universalis Ecclesiæ imaginem clarius referret. Inter alia, diœcesanos Episcopos in ipsam arcessivit, simulque internæ coordinationi Dicasteriorum prospexit per periodicos conventus eorundem Cardinalium moderatorum ad communia problemata collatis consiliis perpendenda. Sectionem Alteram apud Tribunal Signaturæ Apostolicæ induxit, ad summa eaque principalia fidelium iura aptius tuenda.
Verumtamen, cum antiquorum institutorum reformationem maturiore studio egere plane novisset, idem Summus Pontifex iussit ut, quinque exactis annis a Constitutionis promulgatione, innovatus rerum ordo altius expenderetur, pariterque inspiceretur utrum Concilii Vaticani II postulatis reapse congrueret et christiani populi civilisque societatis necessitatibus responderet, atque, quantum res postularet, in aptiorem reduceretur formam. Cui muneri adimplendo Commissio, seu peculiare Prælatorum corpus, Cardinali præside, destinata est, ipsaque usque ad eiusdem Pontificis obitum operam actuose navavit.
6. Cum inscrutabili Providentiæ consilio ad universalis Ecclesiæ pascendæ munus vocati simus, iam a Pontificatus primordiis sategimus non solum de re tam gravi Dicasteriorum mentem exquirere, verum etiam ab universo Cardinalium Collegio iudicium postulare. Qui Patres Cardinales, in generali Consistorio bis congregati, rei incubuerunt atque consilia præbuerunt de itinere rationibusque persequendis in Romanæ Curiæ ordinatione. Cardinales enim cum Romani Episcopi ministerio arctissimo ac singulari vinculo coniunguntur, eidemque «adsunt sive collegialiter agendo, cum ad quæstiones maioris momenti tractandas in unum convocantur, sive ut singuli, scilicet variis officiis, quibus funguntur, eidem [...] operam præstando in cura præsertim cotidiana universæ Ecclesiæ»: ii igitur in primis sciscitandi erant in tanti momenti causa.
Perampla sententiarum rogatio, quam supra memoravimus, apud Romanæ Curiæ Dicasteria, ut æquum erat, iterum facta est. Generalis consultationis fructus illud exstitit «Schema Legis peculiaris de Curia Romana», cui apparando incubuit Prælatorum Commissio, Patre Cardinali præside, duos fere annos adlaborans, quodque singulorum Cardinalium, Ecclesiarum Orientalium Patriarcharum, Episcoporum Conferentiarum per earum Præsides, et Romanæ Curiæ Dicasteriorum examini subiectum est, atque in plenario Cardinalium Cœtu anno MCMLXXXV excussum. Quod attinet ad Episcoporum Conferentias, oportebat ut de Ecclesiarum particularium necessitatibus atque de earum hac in materie exspectationibus optatisque ad Romanam Curiam pertinentibus per vere universalem sententiam certiores fieremus; quæ omnia ut plane nosceremus, occasionem potissimum præbuit peropportunam extraordinaria Synodus pariter anno MCMLXXXV celebrata, sicut iam mentionem fecimus.
Denique Commissio Patrum Cardinalium ad hunc finem specialiter condita, ratione habita animadversionum et consiliorum ex multiplicibus consultationibus acceptorum, atque sententia etiam privatorum quorundam virorum cognita, Legem peculiarem pro Curia Romana apparavit, novo Codici iuris canonici congruenter aptatam.
Quam quidem peculiarem Legem hac præsenti Constitutione apostolica promulgare volumus, dum quartum nuper exspiravit sæculum a commemorata Constitutione apostolica Immensa æterni Dei Xysti V, atque octogesimus recurrit annus a S. Pii X Constitutione apostolica Sapienti consilio, viginti denique vix expletis annis ex quo Constitutio apostolica Pauli VI Regimini Ecclesiæ universæ vim suam exserere cœpit, quacum hæc Nostra arcte coniungitur, quippe quod utraque a Concilio Vaticano II, eadem ducente cogitatione et mente, originem quodammodo ducat.
7. Hæ mens atque cogitatio, Concilio Vaticano II congruentes, renovatæ Romanæ Curiæ actuositatem firmant et exprimunt. Quæ quidem hisce Concilii enuntiatur verbis: «In exercenda suprema, plena et immediata potestate in universam Ecclesiam, Romanus Pontifex utitur Romanæ Curiæ Dicasteriis, quæ proinde nomine et auctoritate illius munus suum explent in bonum Ecclesiarum et in servitium Sacrorum Pastorum».
Patet igitur Romanæ Curiæ munus, etsi ad propriam Ecclesiæ constitutionem, iure divino conditam, non pertinet, indolem tamen vere ecclesialem habere, quatenus ab universalis Ecclesiæ Pastore suam et exsistentiam et competentiam trahat. Ea enim in tantum exstat atque adlaborat, in quantum ad ministerium Petrianum refertur in eoque fundatur. Quoniam autem Petri ministerium, utpote «servi servorum Dei», sive erga universam Ecclesiam sive erga totius Ecclesiæ Episcopos exercetur, Romana etiam Curia, Petri successori inserviens, ad universam Ecclesiam atque ad Episcopos iuvandos pariter spectat.
Plane inde elucet præcipuam notam omnium singulorumque Romanæ Curiæ Dicasteriorum esse eius indolem ministerialem, sicut iam prolata verba e Decreto «Christus Dominus» declarant, et hæc præsertim: «Romanus Pontifex utitur Romanæ Curiæ Dicasteriis». Perspicue enim indoles instrumentalis Curiæ his indicatur, et ipsa veluti instrumentum in manibus Pontificis quodammodo describitur, ita ut nulla vi nullaque potestate polleat præter eas quas ab eodem Summo Pastore recipit. Ipse enim Paulus VI, iam duobus annis antequam Decretum Christus Dominus promulgaretur, scilicet anno MCMLXIII, Romanam Curiam definivit instrumentum immediatæ adhæsionis et absolutæ obœdientiæ, quo Summus Pontifex ad suam universalem missionem explendam utitur. Quæ notio in Constitutione apostolica Regimini Ecclesiæ universæ passim usurpata est.
Hæc indoles ministerialis vel instrumentalis aptissime revera videtur huius valde benemeriti venerandique instituti naturam definire eiusque actionem significare, quæ totæ in eo consistunt ut auxilium Summo Pontifici eo validius et efficacius præstet, quo magis conformiter ac fidelius eius voluntati sese præbere nitatur.
8. Præter hanc indolem ministerialem, a Concilio Vaticano II character, ut ita dicamus, vicarius Romanæ Curiæ in luce ulterius ponitur, quandoquidem ipsa ut iam diximus, non proprio iure neque proprio marte operatur: potestatem enim a Romano Pontifice acceptam exercet essentiali quadam et nativa cum Ipso necessitudine, quia huiusmodi potestatis proprium est ut agendi studium cum voluntate illius, a quo oritur, semper coniungat, ea quidem ratione ut eiusdem voluntatis fidelem interpretationem, consonantiam, immo quasi æqualitatem præ se ferat atque manifestet, in Ecclesiarum bonum atque in Episcoporum servitium. Ex huiusmodi indole Romana Curia vim roburque haurit, pariterque officiorum suorum limites ac normarum codicem invenit.
Huius autem potestatis plenitudo in capite seu in ipsa Christi Vicarii persona insidet, qui propterea Curiæ Dicasteriis eam committit pro singulorum competentia atque ambitu. Quoniam autem Romani Pontificis munus Petrianum sicut diximus, ad fratrum Episcoporum Collegii munus suapte natura refertur, ad id simul spectans ut universa Ecclesia singulæque particulares Ecclesiæ ædificentur, constabiliantur atque dilatentur, eadem Curiæ diaconia, qua Ipse in suo personali munere exercendo utitur, necessario pariter refertur ad personale Episcoporum munus, sive utpote Episcopalis Collegii membrorum, sive utpote particularium Ecclesiarum Pastorum.
Quam ob causam non modo longe abest ut Romana Curia personales rationes ac necessitudines inter Episcopos atque Summum Pontificem quoddam veluti diaphragma impediat vel condicionibus obstringat, sed contra ipsa est, atque magis magisque sit oportet, communionis atque sollicitudinum participationis administra.
9. Ratione igitur suæ diaconiæ, cum ministerio Petriano coniunctæ, eruendum est tum Romanam Curiam cum totius orbis Episcopis arctissime coniungi, tum eosdem Pastores eorumque Ecclesias primos principalioresque esse veluti beneficiarios operis Dicasteriorum. Quod eiusdem Curiæ etiam compositione probatur.
Etenim Romanam Curiam omnes fere componunt Patres Cardinales, ad Romanam Ecclesiam proprio nomine pertinentes, qui proxime Summum Pontificem in universali Ecclesia gubernanda adiuvant, quique insuper cuncti sive in ordinaria sive in extraordinaria Consistoria convocantur, cum graviora negotia tractanda id suadeant; quo igitur fit ut, necessitates totius Populi Dei plenius cognoscentes, Ecclesiæ universæ bono prospicere pergant.
Huc etiam accedit quod singulis Dicasteriis præpositi episcopali charactere et gratia plerumque pollent ad unumque Episcoporum Collegium pertinent, itemque eadem etiam erga universam Ecclesiam sollicitudine urgentur, qua omnes Episcopi, in communione hierarchica cum Romano Episcopo suo Capite, devinciuntur.
Cum insuper inter Dicasteriorum membra aliqui cooptentur diœcesani Episcopi, «qui mentem, optata ac necessitates omnium Ecclesiarum Summo Pontifici plenius referre valeant», per Romanam Curiam collegialis affectus, qui inter Episcopos eorumque Caput intercedit, ad concretam applicationem perducitur, idemque ad totum mysticum Corpus extenditur, «quod est etiam corpus Ecclesiarum».
Qui quidem collegialis affectus inter varia quoque Dicasteria colitur. Omnes enim Cardinales Dicasteriis præpositi certis temporibus inter se conveniunt, vel ipsorum partes agentes cum peculiares quæstiones tractandæ sint, ut collatis consiliis de potioribus quæstionibus certiores fiant ad illasque solvendas mutuum adiutorium conferant atque ideo agendi cogitandique unitatem in Romana Curia provideant.
Præter hos episcopali potestate præditos viros ad Dicasteriorum navitatem plurimi requiruntur operis adiutores, qui suo labore, haud raro abscondito neque levi vel facili, ministerio Petriano inserviant ac prosint.
Etenim in Romanam Curiam advocantur sive diœcesani ex universo terrarum orbe presbyteri, qui sacerdotii ministerialis participes, cum Episcopis arcte coniunguntur; sive Religiosi, e quibus maxima pars sunt presbyteri, atque Religiosæ Sodales, qui vitam suam ad Evangelii consilia diversimode componunt, ad Ecclesiæ bonum augendum atque ad singulare Christi testimonium coram mundo præstandum; sive laici viri atque mulieres, qui ob Baptismi atque Confirmationis virtutem proprio apostolico munere funguntur. Quæ plurium virium conspiratio efficit ut omnes Ecclesiæ ordines in pastoralem Romanæ Curiæ operam continuandam efficacius usque adiuvent Summum Pontificem, cum Ipsius ministerio coniuncti. Exinde etiam patet, huiusmodi omnium Ecclesiæ ordinum servitium nihil simile in civili societate invenire, atque ipsorum laborem cum animo vere serviendi præstandum esse, ad ipsius Christi diaconiam sequendam atque imitandam.
10. Clare inde elucet Romanæ Curiæ ministerium, sive in semet ipso consideretur, sive ob ipsius rationes cum universæ Ecclesiæ Episcopis, sive ob fines, ad quos contendit atque ob concordem caritatis affectum, quo ducatur oportet, quadam collegialitatis nota pollere, etiamsi ipsa Curia nulli sit comparanda cuiuslibet naturæ collegio; quæ nota eam ad inserviendum Episcoporum Collegio informat mediisque ad id idoneis instruit. Quin immo, ipsorum etiam Episcoporum sollicitudinem pro universa Ecclesia exprimit, siquidem Episcopi huiusmodi curam atque sedulitatem «cum Petro et sub Petro» participant.
Quod sane maxime excellit et symbolicam vim præ se fert, cum Episcopi - ut iam supra diximus - vocantur ut singulis Dicasteriis sociam operam præbeant. Præterea omnibus et singulis Episcopis integrum ius manet et officium ipsum Beati Petri Successorem adeundi, potissimum per visitationes «ad Apostolorum limina».
Hæ visitationes, ob supra exposita ecclesiologica et pastoralia principia, propriam peculiaremque significationem accipiunt. Sunt enim in primis maximi momenti opportunitas, et veluti centrum constituunt supremi illius ministerii, Summo Pontifici commissi: nam Ecclesiæ universalis Pastor tunc communicat atque colloquitur cum particularium Ecclesiarum Pastoribus, qui ad ipsum se conferunt ut in eo Cepham videant (cf. Gal 1, 18), suarum diœcesium quæstiones coram atque privatim cum Ipso pertractent cum eoque ideo omnium Ecclesiarum sollicitudinem participent (cf. 2 Cor 11, 28). Quam ob rem, per visitationes ad limina communio atque unitas in intima Ecclesiæ vita maximopere foventur.
Eædem præterea Episcopis copiam commoditatemque præbent, ut cum competentibus Romanæ Curiæ Dicasteriis considerent atque explorent tum studia ad doctrinam actionemque pastoralem attinentia, tum apostolatus incepta, tum difficultates, quæ æternæ salutis procurandæ missioni, ipsis concreditæ, se interponant.
11. Cum igitur Romanæ Curiæ navitas cum munere Petriano iuncta in eoque fundata, in bonum simul universæ Ecclesiæ sive Ecclesiarum particularium cedat, ea præprimis ad explendum unitatis ministerium vocatur, quod Romano Pontifici singulariter commissum est, quatenus Ipse divino placito perpetuum atque visibile fundamentum Ecclesiæ constitutus est. Quapropter unitas in Ecclesia pretiosus est thesaurus servandus, defendendus, tutandus promovendus perpetuo erigendus, omnibus studiose cooperantibus, iis potissimum qui vicissim visibile principium et fundamentum in suis Ecclesiis particularibus sunt.
Igitur cooperatio, quam Romana Curia Summo Pontifici præstat, hoc unitatis ministerio fulcitur: hæc autem in primis unitas est Fidei, quæ sacro deposito, cuius Petri Successor primus est custos et tutor et a quo munus supremum confirmandi fratres suscipit, regitur et struitur. Est pariter unitas disciplinæ, quoniam agitur de generali disciplina Ecclesiæ, quæ in normarum morumque complexu consistit, fundamentalem Ecclesiæ constitutionem conformat, atque media salutis eorumque rectam administrationem tuetur, una cum Populi Dei ordinata compagine.
Eadem unitas, quam nullo non tempore regimen Ecclesiæ universæ tuendam curat a diversis exsistendi et agendi modis pro varietate personarum et culturarum nedum detrimentum patiatur per donorum immensam varietatem, quæ Spiritus Sanctus profundit, perenniter ditescit, dummodo ne exinde nisus sese separandi insularum ad instar vel fugæ a centro exoriantur, sed omnia in altiorem unius Ecclesiæ structuram componantur. Quod principium Decessor Noster Ioannes Paulus I optime commemoravit, cum Patres Cardinales allocutus hæc de Romanæ Curiæ institutis asseveravit: eadem «Christi Vicario id præstant ut apostolico ministerio, cuius Ipse universæ Ecclesiæ debitor est, certe ac definite fungi possit, atque hac ratione provident ut legitimæ agendi libertates sese organico modo explicent, servato tamen necessario obsequio erga illam disciplinæ immo etiam fidei unitatem, ad Ecclesiæ naturam pertinentem, pro qua Christus antequam pateretur oravit».
Quo fit ut supremum unitatis ministerium universalis Ecclesiæ legitimas consuetudines, populorum mores atque potestatem, quæ iure divino ad Ecclesiarum particularium Pastores pertinet, vereatur. Ipse tamen Romanus Pontifex, uti patet, prætermittere non valet quin manus apponat quotiescumque graves rationes pro tuenda unitate in fide, in caritate vel in disciplina id postulent.
12. Munus itaque Romanæ Curiæ ecclesiale cum sit, cooperationem totius Ecclesiæ, ad quam dirigitur, requirit. Nemo enim in Ecclesia ab aliis est seiunctus, immo quisque cum ceteris omnibus unum idemque efficit corpus.
Cuiusmodi cooperatio per illam communionem agitur, e qua exordium sumpsimus, scilicet vitæ, caritatis et veritatis, in quam Populus messianicus a Christo Domino est constitutus, ab Eoque ut redemptionis instrumentum assumitur et tamquam lux mundi et sal terræ ad universum mundum mittitur. Sicut ergo Romanæ Curiæ est cum omnibus Ecclesiis communicare, ita Pastores Ecclesiarum particularium, quas ipsi «ut vicarii et legati Christi regunt», cum Romana Curia communicare satagant oportet, ut per hæc fidentia commercia, firmiore vinculo cum Petri Successore obstringantur.
Quæ inter Ecclesiæ centrum eiusque, ut ita dicamus, peripheriam mutua communicatio, dum nullius extollit auctoritatis fastigium, communionem inter omnes maximopere promovet, ad instar viventis cuiusdam corporis, quod ex mutuis omnium membrorum rationibus constat atque operatur. Quod feliciter expressit Paulus VI Decessor Noster: «Liquet enim motui ad centrum ac veluti ad cor Ecclesiæ respondere opus esse alium motum, qui a medio ad extrema feratur atque quadam ratione omnes et singulas Ecclesias, cunctos et singulos Pastores ac fideles attingat, ita ut ille significetur et ostendatur thesaurus veritatis, gratiæ et unitatis, cuius Christus Dominus ac Redemptor Nos effecit participes, custodes ac dispensatores».
Quæ omnia eo pertinent, ut uni eidemque Populo Dei efficacius præbeatur ministerium salutis; ministerium dicimus, quod præprimis postulat mutuum inter particularium Ecclesiarum Pastores et universæ Ecclesiæ Pastorem adiutorium, ita ut omnes collatis viribus adnitantur adimplere supremam eam legem, quæ est salus animarum.
Nihil omnino aliud, quam ut huic saluti animarum uberius usque consulerent, Summi Pontifices voluerunt, sive Romanam Curiam condendo, sive novis Ecclesiæ mundique condicionibus ipsam aptando, sicut e rerum historia patet. Iure igitur merito Paulus VI Romanam Curiam, veluti alterum Hierosolymitanum cenaculum, et sanctæ Ecclesiæ prorsus deditam sibi effingebat. Nosmetipsi idcirco ediximus omnibus, qui in ipsa operam dant, unicam agendi rationem esse et normam Ecclesiæ et erga Ecclesiam alacre præstare servitium. Immo in hac nova de Romana Curia Lege statuere voluimus, ut quæstiones omnes a Dicasteriis tractentur «viis [...] ac iudiciis pastoralibus, animo intento tum ad iustitiam et Ecclesiæ bonum tum præsertim ad animarum salutem».
13. Iam igitur promulgaturi hanc Constitutionem apostolicam, qua nova Romanæ Curiæ lineamenta impertiuntur, placet nunc Nobis consilia atque proposita complecti, quibus ducti sumus.
Voluimus in primis ut eiusdem Curiæ imago et facies novis responderet nostri temporis postulatis, ratione mutationum habita, quæ post editam Constitutionem apostolicam Regimini Ecclesiæ universæ sive a Decessore Nostro Paulo VI sive a Nobis factæ sunt.
Deinde Nostrum fuit ut Ecclesiæ legum renovatio, quæ per evulgatum novum Codicem iuris canonici inducta est, vel quæ in eo est posita ut ad effectum deducatur in recognoscendo Codice Iuris Canonici Orientalis, aliquo modo expleretur atque conficeretur.
Tum in animo habuimus ut antiquitus recepta Romanæ Curiæ Dicasteria et Instituta magis idonea redderentur ad ipsorum fines consequendos, ad quos instituta sunt, scilicet ad participanda regiminis, iurisdictionis atque negotiorum exsecutionis munera; qua de re factum est ut horum Dicasteriorum agendi provinciæ inter ipsa aptius distribuerentur ac distinctius designarentur.
Deinde, præ oculis habentes quæ rerum usus hisce annis docuit quæque semper novis ecclesialis societatis postulatis requiruntur, cogitavimus iuridicam figuram rationemque iterum considerare illorum institutorum, quæ merito «post-conciliaria» appellantur, eorum forte conformationem ordinationemque mutando. Quod eo consilio fecimus, ut magis magisque utile fructuosumque ipsorum institutorum munus redderetur, scilicet in Ecclesia promovendi peculiaria pastoralia opera atque rerum studium, quæ augescente in dies celeritate Pastorum sollicitudinem occupant eademque tempestivas securasque responsiones postulant.
Denique nova et etiam stabilia incepta ad mutuam operam inter Dicasteria consociandam excogitata sunt, quorum ope quædam agendi ratio habeatur unitatis notam suapte natura præ se ferens.
Quæ ut uno comprehendamus verbo, curæ Nobis fuit continenter procedere ut Romanæ Curiæ constitutio atque agendi ratio tum ecclesiologicæ illi rationi, a Concilio Vaticano II pertractatæ, magis magisque responderent, tum ad ipsius constitutionis pastorales propositos fines obtinendos clariore usque modo idonea evaderent, tum ecclesialis civilisque societatis necessitatibus aptius in dies obviam irent.
Siquidem persuasum Nobis est Romanæ Curiæ navitatem haud paulum conferre, ut Ecclesia, tertio post Christum natum adventante millennio, ortus sui mysterio fidelis perseveret, cum Spiritus Sanctus virtute Evangelii eam iuvenescere facit.
14. Hisce omnibus attentis, opera peritorum virorum adhibita, sapienti consilio et collegiali affectu suffulti Patrum Cardinalium et Episcoporum, diligenter perspectis Romanæ Curiæ natura et munere, hanc Apostolicam Constitutionem exarari iussimus, spe ducti ut veneranda hæc et regimini Ecclesiæ necessaria institutio, novo illi pastorali instinctui respondeat, quo præsertim post celebratum Concilium Vaticanum II fideles omnes, laici, presbyteri et præsertim Episcopi aguntur, quo penitius usque audiant atque sequantur ea quæ Spiritus dicat Ecclesiis (cf. Ap 2, 7).
Quemadmodum enim omnes Ecclesiæ Pastores, atque inter ipsos speciali modo Romanus Episcopus, persentiunt se esse «ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei» (1 Cor 4, 1), atque cupiunt se præprimis adiutores præbere fidelissimos, quibus Æternus Pater facile utatur ad salutis opus in mundo prosequendum, ita Romana Curia, in singulis quibusque exercitatis suæ magni momenti navitatis orbibus, peroptat ut ipsa quoque eodem Spiritus eodemque amatu pervadatur: Spiritum dicimus Filii hominis, Christi Unigeniti Patris, qui «venit [...] salvare quod perierat» (Mt 18, 11), cuiusque unicum amplissimumque optatum perpetuo eo contendit, ut omnes homines «vitam habeant et abundantius habeant» (Io l0, 10).
Propterea, opitulante Dei gratia ac favente Beatissimæ Virginis Mariæ, Ecclesiæ Matris, auxilio, normas de Romana Curia quæ sequuntur statuimus atque decernimus.
I
NORMÆ GENERALES
De Curiæ Romanæ notione
Art. 1 - Curia Romana complexus est Dicasteriorum et Institutorum, quæ Romano Pontifici adiutricem operam navant in exercitio eius supremi pastoralis muneris ad Ecclesiæ Universæ Ecclesiarumque particularium bonum ac servitium, quo quidem unitas fidei et communio populi Dei roboratur atque missio Ecclesiæ propria in mundo promovetur.
De Dicasteriorum structura
Art. 2 - § 1. Dicasteriorum nomine intelleguntur: Secretaria Status, Congregationes, Tribunalia, Consilia et Officia, scilicet Camera Apostolica, Administratio Patrimonii Sedis Apostolicæ, Præfectura Rerum Œconomicarum Sanctæ Sedis.
§ 2. Dicasteria sunt inter se iuridice paria.
§ 3. Institutis autem Curiæ Romanæ accedunt Præfectura Pontificalis Domus et Officium de Liturgicis Celebrationibus Summi Pontificis.
Art. 3 - § 1. Dicasteria, nisi ob peculiarem ipsorum naturam aut specialem legem aliam habeant structuram, constant ex Cardinali Præfecto vel Archiepiscopo Præside, cœtu Patrum Cardinalium et quorundam Episcoporum, adiuvante Secretario. Iisdem adsunt Consultores et operam præstant Administri maiores atque congruus Officialium numerus.
§ 2. Iuxta peculiarem naturam quorundam Dicasteriorum, ipsorum cœtui adscribi possunt clerici necnon alii Christifideles.
§ 3. Congregationis autem Membra proprie dicta sunt Cardinales et Episcopi.
Art. 4 - Præfectus vel Præses Dicasterium moderatur, id dirigit eiusdemque personam gerit.
Secretarius, cooperante Subsecretario, Præfectum vel Præsidem in Dicasterii negotiis personisque moderandis, adiuvat.
Art. 5 - § 1. Præfectus vel Præses, Membra cœtus, Secretarius ceterique Administri maiores necnon Consultores a Summo Pontifice ad quinquennium nominantur.
§ 2. Expleto septuagesimo quinto ætatis anno, Cardinales præpositi rogantur ut officii renuntiationem exhibeant Romano Pontifici, qui, omnibus perpensis, providebit. Ceteri Moderatores necnon Secretarii, expleto septuagesimo quinto ætatis anno, a munere cessant; Membra octogesimo anno expleto; qui tamen ratione muneris alicui Dicasterio adscripti sunt, cessante munere, desinunt esse Membra.
Art. 6 - Occurrente morte Summi Pontificis, omnes Dicasteriorum Moderatores et Membra a munere cessant. Excipiuntur Romanæ Ecclesiæ Camerarius et Pænitentiarius Maior, qui ordinaria negotia expediunt, ea Cardinalium Collegio proponentes, quæ ad Summum Pontificem essent referenda.
Secretarii ordinario moderamini Dicasteriorum prospiciunt, negotia tantum ordinaria curantes; ipsi vero indigent confirmatione Summi Pontificis, intra tres ab Eius electione menses.
Art. 7 - Membra cœtus sumuntur, ex Cardinalibus sive in Urbe sive extra Urbem commorantibus, quibus accedunt, quatenus peculiari peritia in rebus, de quibus agitur, pollent, nonnulli Episcopi, præsertim diœcesani, necnon, iuxta Dicasterii naturam, quidam clerici et alii Christifideles, hac tamen lege, ut ea, quæ exercitium potestatis regiminis requirunt, reserventur iis qui ordine sacro insigniti sunt.
Art. 8 - Consultores quoque nominantur ex clericis vel ceteris Christifidelibus scientia et prudentia præstantibus, ratione universalitatis, quantum fieri potest, servata.
Art. 9 - Officiales assumuntur ex Christifidelibus, clericis vel laicis, commendatis virtute, prudentia, usu rerum, debita scientia, aptis studiorum titulis comprobata, ex variis orbis regionibus, quantum fieri potest, selectis, ita ut Curia indolem universalem Ecclesiæ exprimat. Candidatorum idoneitas experimentis aliisve congruentibus modis pro opportunitate comprobetur.
Ecclesiæ particulares, Moderatores Institutorum vitæ consecratæ et Societatum vitæ apostolicæ ne omittant adiutricem operam Apostolicæ Sedi præbere, sinentes ut eorum fideles aut sodales, si opus fuerit, in Romanam Curiam arcessantur.
Art. 10 - Unumquodque Dicasterium proprium habet archivum, in quo documenta recepta atque exemplaria eorum, quæ missa sunt, in «protocollum» relata, ordinate, tuto et secundum hodierni temporis rationes custodiantur.
De agendi ratione
Art. 11 - § 1. Negotia maioris momenti cœtui generali, iuxta cuiusque Dicasterii naturam, reservantur.
§ 2. Ad plenarias sessiones, semel in anno, quantum fieri potest, celebrandas, pro quæstionibus naturam principii generalis habentibus aliisque, quas Præfectus vel Præses tractandas censuerit, omnia Membra tempestive convocari debent. Ad ordinarias autem sessiones sufficit ut convocentur Membra in Urbe versantia.
§ 3. Omnes cœtus sessiones Secretarius cum iure suffragium ferendi participat.
Art. 12 - Consultorum atque eorum qui ipsis assimilantur est studio rei propositæ diligenter incumbere suamque sententiam, pro more scriptam, de ea exarare.
Pro opportunitate atque iuxta cuiusque Dicasterii naturam, Consultores convocari possunt ut collegialiter quæstiones propositas examinent et, si casus ferat, sententiam communem proferant.
Singulis in casibus alii ad consulendum vocari possunt, qui, etsi in Consultorum numerum non sunt relati, peculiari tamen peritia rei pertractandæ commendentur.
Art. 13 - Dicasteria, secundum uniuscuiusque propriam competentiam, negotia tractant, quæ ob peculiare suum momentum, natura sua aut iure, Sedi Apostolicæ reservantur, atque ea quæ fines competentiæ singulorum Episcoporum eorumve cœtuum excedunt, necnon ea quæ ipsis a Summo Pontifice committuntur; in studium incumbunt problematum graviorum vigentis ætatis, ut actio pastoralis Ecclesiæ efficacius promoveatur apteque coordinetur, debita servata relatione cum Ecclesiis particularibus; promovent incepta pro bono Ecclesiæ universalis; ea denique cognoscunt, quæ Christifideles, iure proprio utentes, ad Sedem Apostolicam deferunt.
Art. 14 - Dicasteriorum competentia definitur ratione materiæ nisi aliter expresse cautum sit.
Art. 15 - Quæstiones tractandæ sunt ad tramitem iuris, sive universalis sive peculiaris Romanæ Curiæ, atque iuxta normas uniuscuiusque Dicasterii, viis tamen ac iudiciis pastoralibus, animo intento tum ad iustitiam et Ecclesiæ bonum tum præsertim ad animarum salutem.
Art. 16 - Romanam Curiam fas est adire, præterquam officiali Latino sermone, cunctis etiam sermonibus hodie latius cognitis. In commodum omnium Dicasteriorum «Centrum» constituitur pro documentis in alias linguas vertendis.
Art. 17 - Quæ ab uno Dicasterio præparantur documenta generalia cum aliis communicentur Dicasteriis, quorum interest, ut textu emendationibus forte propositis perfici possit et, collatis consiliis, etiam ad eorum exsecutionem concordius procedatur.
Art. 18 - Summi Pontificis approbationi subiciendæ sunt decisiones maioris momenti, exceptis iis pro quibus Dicasteriorum Moderatoribus speciales facultates tributæ sunt exceptisque sententiis Tribunalis Rotæ Romanæ et Supremi Tribunalis Signaturæ Apostolicæ intra limites propriæ competentiæ latis.
Dicasteria leges aut decreta generalia vim legis habentia ferre non possunt nec iuris universalis vigentis præscriptis derogare, nisi singulis in casibus atque de specifica approbatione Summi Pontificis.
Hoc autem sollemne sit ut nihil grave et extraordinarium agatur, nisi a Moderatoribus Dicasteriorum Summo Pontifici fuerit antea significatum.
Art. 19 - § 1. Recursus hierarchici a Dicasterio recipiuntur, quod competens sit ratione materiæ, firmo præscripto art. 21 § 1.
§ 2. Quæstiones vero, quæ iudicialiter sunt cognoscendæ, remittuntur ad competentia Tribunalia firmo præscripto artt. 52 et 53.
Art. 20 - Conflictus competentiæ inter Dicasteria, si qui oriantur, Supremo Tribunali Signaturæ Apostolicæ subiciantur, nisi Summo Pontifici aliter prospiciendum placuerit.
Art. 21 - § 1. Negotia, quæ plurium Dicasteriorum competentiam attingunt, a Dicasteriis, quorum interest, simul examinentur.
Ut consilia conferantur, a Moderatore Dicasterii, quod res agere cœpit, conventus convocetur, sive ex officio sive rogatu alius Dicasterii, cuius interest. Si tamen subiecta materia id postulet, res deferatur ad plenariam sessionem Dicasteriorum, quorum interest.
Conventui præest Dicasterii Moderator, qui eundem coëgit, vel eiusdem Secretarius, si soli Secretarii conveniant.
§ 2. Ubi opus fuerit opportune commissiones «interdicasteriales» permanentes, ad negotia tractanda, quæ mutua crebraque consultatione egeant, constituantur.
De Cardinalium adunationibus
Art. 22 - De mandato Summi Pontificis pluries in anno Cardinales, qui Dicasteriis præsunt, in unum conveniunt, ut graviores quæstiones examinentur, labores coordinentur, utque notitiæ inter eos communicari et consilia capi possint.
Art. 23 - Graviora indolis generalis negotia utiliter tractari possunt, si Summo Pontifici placuerit, a Cardinalibus in Consistorio plenario iuxta legem propriam adunatis.
De cœtu Cardinalium ad consulendum rebus organicis et œconomicis Apostolicæ Sedis
Art. 24 - Cœtus ex quindecim Cardinalibus constat, totidem Præsulibus Ecclesiarum particularium e variis orbis partibus, a Romano Pontifice ad quinquennium nominatis.
Art. 25 - § 1. Cœtus ex solito bis in anno convocatur a Cardinali Secretario Status ad res œconomicas et organicas quoad Sanctæ Sedis administrationem perpendendas, auxiliantibus, quatenus opus fuerit, harum rerum peritis.
§ 2. Idem cognoscit etiam de navitate peculiaris Instituti, quod erectum est et collocatum intra Statum Civitatis Vaticanæ, ad bona œconomica sibi commissa custodienda atque administranda, quæ ad opera religionis et caritatis sustinenda inserviunt; quod peculiari lege regitur.
De Rationibus cum Ecclesiis particularibus
Art. 26 - § 1. Crebræ relationes foveantur cum Ecclesiis particularibus cœtibusque Episcoporum, eorum consilium exquirendo, cum agitur de apparandis documentis maioris momenti, indolem generalem habentibus.
§ 2. Quantum fieri potest, antequam publici iuris fiant, communicentur cum Episcopis diœcesanis documenta generalia aut quæ earundem Ecclesiarum particularium speciali modo intersint.
§ 3. Quæstiones Dicasteriis propositæ, diligenter examinentur atque sine mora responsio aut saltem syngraphum rei acceptæ, quatenus opus fuerit, mittatur.
Art. 27 - Dicasteria consulere ne omittant Pontificios Legatos circa negotia, quæ ad Ecclesias particulares, ubi munus exercent, attineant, necnon cum iisdem Legatis captas deliberationes communicare.
De visitationibus ad limina
Art. 28 - Iuxta venerandam traditionem et iuris præscriptum, Episcopi, qui Ecclesiis particularibus præsunt, Apostolorum limina, statutis temporibus, petunt eaque occasione relationem super diœcesis statu Romano Pontifici exhibent.
Art. 29 - Huiusmodi visitationes peculiare in vita Ecclesiæ habent momentum, quippe quæ veluti culmen efficiant relationum cuiusvis Ecclesiæ particularis Pastorum cum Romano Pontifice. Ipse enim, suos in Episcopatu fratres coram admittens, cum illis de rebus agit, quæ ad bonum Ecclesiarum et ad Episcoporum pascendi munus pertinent, ipsosque in fide et caritate confirmat atque sustinet; quo quidem modo vincula hierarchicæ communionis roborantur et catholicitas Ecclesiæ necnon Episcoporum collegii unitas veluti palam ostenditur.
Art. 30 - Visitationes ad limina Dicasteria quoque Curiæ Romanæ respiciunt. Per has enim dialogus proficuus inter Episcopos et Apostolicam Sedem augetur ac profundior fit, mutuæ informationes dantur, consilia et opportunæ suggestiones ad maius bonum et profectum Ecclesiarum necnon ad disciplinam Ecclesiæ communem servandam afferuntur.
Art. 31 - Sedula cura apteque visitationes parentur ita ut tres principales gradus quibus constant, videlicet ad Apostolorum Principum sepulcra peregrinatio eorumque veneratio, congressio cum Summo Pontifice, atque colloquia apud Romanæ Curiæ Dicasteria, feliciter procedant prosperumque habeant exitum.
Art. 32 - Hunc in finem, relatio super diœcesis statu Sanctæ Sedi sex mensibus ante tempus pro visitatione statutum mittatur. A Dicasteriis, quibus competit, omni cum diligentia examinetur eorumque animadversiones cum peculiari cœtu ad hoc constituto communicentur ut brevis synthesis de his omnibus conficiatur, quæ in colloquiis præ oculis habenda sit.
De indole pastorali actuositatis
Art. 33 - Eorum omnium actuositas, qui apud Romanam Curiam ceteraque Sanctæ Sedis instituta operantur, verum ecclesiale est servitium, indole pastorali signatum, prouti in universali Romani Pontificis missione participatio, summa cum officii conscientia atque cum animo serviendi ab omnibus præstandum.
Art. 34 - Singula Dicasteria proprios fines persequuntur, ea tamen inter se conspirant; quare omnes in Romana Curia operantes id efficere debent, ut eorum operositas in unum confluat et temperetur. Omnes igitur parati semper sint ad propriam operam præstandam ubicumque necesse fuerit.
Art. 35 - Etsi quævis opera in Sanctæ Sedis Institutis præstita cooperatio est in actione apostolica, sacerdotes pro viribus in curam animarum, sine præiudicio tamen proprii officii, actuose incumbant.
De Officio Centrali Laboris
Art. 36 - De laboris exercitio in Curia Romana atque de quæstionibus cum eo connexis videt, iuxta suam competentiam, Officium Centrale Laboris.
De ordinibus
Art. 37 - Huic Constitutioni Apostolicæ accedit Ordo servandus seu normæ communes, quibus disciplina et modus tractandi negotia in Curia ipsa præstituitur, firmis manentibus normis generalibus huius Constitutionis.
Art. 38 - Unicuique Dicasterio proprius sit Ordo servandus seu normæ speciales, quibus disciplina et negotia tractandi rationes præstituantur.
Ordo servandus uniuscuiusque Dicasterii suetis Apostolicæ Sedis formis publici iuris fiat.
II
SECRETARIA STATUS
Art. 39 - Secretaria Status proxime iuvat Summum Pontificem in Eius supremo munere exercendo.
Art. 40 - Eidem præest Cardinalis Secretarius Status. Duas sectiones ipsa complectitur, nempe sectionem de generalibus negotiis sub directo moderamine Substituti, adiuvante Assessore, et sectionem de rationibus cum Civitatibus sub ductu proprii Secretarii, adiuvante Subsecretario. Huic alteri sectioni adest cœtus Cardinalium et quorundam Episcoporum.
Sectio prior
Art. 41 - § 1. Ad priorem sectionem pertinet peculiari modo operam navare expediendis negotiis, quæ Summi Pontificis cotidianum servitium respiciunt; ea agere, quæ extra ordinariam Dicasteriorum Romanæ Curiæ aliorumque Apostolicæ Sedis Institutorum competentiam tractanda obveniant; rationes cum iisdem Dicasteriis fovere sine præiudicio eorum autonomiæ et labores coordinare; Legatorum Sanctæ Sedis officium eorumque operam, præsertim ad Ecclesias particulares quod attinet, moderari. Ipsius est omnia explere, quæ Legatos Civitatum apud Sanctam Sedem respiciunt.
§ 2. Collatis consiliis cum aliis competentibus Dicasteriis, eadem curat quæ Sanctæ Sedis præsentiam et navitatem apud Internationalia Instituta respiciunt, firmo præscripto art. 46. Idem agit quod ad Institutiones Internationales Catholicas pertinet.
Art. 42 - Eiusdem etiam est:
1° componere et mittere Constitutiones Apostolicas, Litteras Decretales, Litteras Apostolicas, Epistulas aliaque documenta a Summo Pontifice ipsi commissa;
2° omnia explere acta quæ nominationes a Summo Pontifice peragendas vel probandas respiciunt in Romana Curia in aliisque Institutis, e Sancta Sede pendentibus;
3° custodire sigillum plumbeum et anulum Piscatoris.
Art. 43 - Ad hanc sectionem pariter pertinet:
1° editionem curare actorum et documentorum publicorum Sanctæ Sedis in commentario, quod inscribitur Acta Apostolicæ Sedis;
2° officialia nuntia, quæ sive acta Summi Pontificis sive Sanctæ Sedis navitatem respiciunt, publici facere iuris per peculiare officium sibi subiectum, vulgo Sala Stampa appellatum;
3° invigilare, collatis consiliis cum Altera Sectione, ephemeridi vulgo L’Osservatore Romano appellatæ, Stationi Radiophonicæ Vaticanæ atque Centro Televisifico Vaticano.
Art. 44 - Per Officium rationarii vulgo Statistica appellatum colligit, ordine componit atque palam edit omnia indicia, ad rationarii normas exarata, quæ Ecclesiæ universæ vitam per terrarum orbem respiciunt.
Sectio altera
Art. 45 - Alterius sectionis de rationibus cum Civitatibus peculiare munus est in ea incumbere, quæ cum rerum publicarum Moderatoribus agenda sunt.
Art. 46 - Eidem competit:
1° rationes præsertim diplomaticas cum Civitatibus aliisque publici iuris societatibus fovere atque communia negotia tractare, ut bonum Ecclesiæ civilisque societatis promoveatur, ope, si casus ferat, concordatorum aliarumque huiusmodi conventionum, et ratione habita sententiæ Episcoporum cœtuum, quorum intersit;
2° apud Internationalia Instituta et conventus de indolis publicæ quæstionibus Sanctæ Sedis partes gerere, collatis consiliis cum competentibus Romanæ Curiæ Dicasteriis;
3° agere, in propria laborum provincia, quæ ad Legatos Pontificios attinent.
Art. 47 - § 1. In peculiaribus rerum adiunctis, de mandato Summi Pontificis, hæc sectio, collatis consiliis cum competentibus Curiæ Romanæ Dicasteriis, ea explet quæ ad Ecclesiarum particularium provisionem necnon ad earum earumque cœtuum constitutionem aut immutationem spectant.
§ 2. Ceteris in casibus, præsertim ubi regimen concordatarium viget, eidem competit, firmo præscripto art. 78, ea absolvere, quæ cum civilibus guberniis agenda sunt.
III
CONGREGATIONES
Congregatio de Doctrina Fidei
Art. 48 - Proprium Congregationis de Doctrina Fidei munus est doctrinam de fide et moribus in universo catholico orbe promovere atque tutari; proinde ipsi competunt ea, quæ hanc materiam quoquo modo attingunt.
Art. 49 - Munus promovendæ doctrinæ adimplens, ipsa studia fovet ut fidei intellectus crescat ac novis quæstionibus ex scientiarum humanive cultus progressu enatis responsio sub luce fidei præberi possit.
Art. 50 - Episcopis, sive singulis sive in cœtibus adunatis, auxilio est in exercitio muneris, quo ipsi authentici fidei magistri atque doctores constituuntur, quoque officio integritatem eiusdem fidei custodiendi ac promovendi tenentur.
Art. 51 - Ad veritatem fidei morumque integritatem tuendam, curam impendit, ne fides aut mores per errores quomodocumque vulgatos detrimentum patiantur.
Quapropter:
1° ipsi officium est exigendi, ut libri aliaque scripta a Christifidelibus edenda, quæ fidem moresque respiciant, prævio competentis auctoritatis examini subiciantur;
2° scripta atque sententias, quæ rectæ fidei contraria atque insidiosa videantur, excutit, atque, si constiterit ea Ecclesiæ doctrinæ esse opposita, eadem, data auctori facultate suam mentem plene explicandi, tempestive reprobat, præmonito Ordinario, cuius interest, atque congrua remedia, si opportunum fuerit, adhibet;
3° curat denique, ne erroneis ac periculosis doctrinis, forte in populum christianum diffusis, apta confutatio desit.
Art. 52 - Delicta contra fidem necnon graviora delicta tum contra mores tum in sacramentorum celebratione commissa, quæ ipsi delata fuerint, cognoscit atque, ubi opus fuerit, ad canonicas sanctiones declarandas aut irrogandas ad normam iuris, sive communis sive proprii, procedit.
Art. 53 - Eiusdem pariter est cognoscere, tum in iure tum in facto, quæ privilegium fidei respiciunt.
Art. 54 - Prævio eius iudicio subiciuntur documenta, ab aliis Curiæ Romanæ Dicasteriis edenda, quatenus doctrinam de fide vel moribus attingunt.
Art. 55 - Apud Congregationem de Doctrina Fidei constitutæ sunt Pontifica Commissio Biblica et Commissio Theologica Internationalis, quæ iuxta proprias probatas normas agunt quibusque præest Cardinalis eiusdem Congregationis Præfectus.
Congregatio pro Ecclesiis Orientalibus
Art. 56 - Congregatio ea cognoscit, quæ, sive quoad personas sive quoad res, Ecclesias Orientales Catholicas respiciunt.
Art. 57 - § 1. Eiusdem ipso iure Membra sunt Patriarchæ et Archiepiscopi Maiores Ecclesiarum Orientalium necnon Præses Consilii ad Unitatem Christianorum fovendam.
§ 2. Consultores et Officiales ita seligantur, ut diversitatis rituum, quantum fideri potest, ratio habeatur.
Art. 58 - § 1. Huius Congregationis competentia ad omnia extenditur negotia, quæ Ecclesiis Orientalibus sunt propria, quæque ad Sedem Apostolicam deferenda sunt, sive quoad Ecclesiarum structuram et ordinationem, sive quoad munerum docendi, sanctificandi et regendi exercitium, sive quoad personas, earundem statum, iura ac obligationes. Omnia quoque explet, quæ de relationibus quinquennalibus ac visitationibus ad limina ad normam artt. 31, 32 agenda sunt.
§ 2. Integra tamen manet propria atque exclusiva competentia Congregationum de Doctrina Fidei et de Causis Sanctorum, Pænitentiariæ Apostolicæ, Supremi Tribunalis Signaturæ Apostolicæ et Tribunalis Rotæ Romanæ, necnon Congregationis de Cultu divino et Disciplina Sacramentorum ad dispensationem pro matrimonio rato et non consummato quod attinet.
In negotiis, quæ Ecclesiæ Latinæ fideles quoque attingunt, Congregatio procedat, si rei momentum id postulet, collatis consiliis cum Dicasterio in eadem materia pro fidelibus Latinæ Ecclesiæ competenti.
Art. 59 - Congregatio sedula cura item prosequitur communitates Christifidelium orientalium in circumscriptionibus territorialibus Ecclesiæ Latinæ versantium, eorumque necessitatibus spiritualibus per Visitatores, immo, ubi numerus fidelium atque adiuncta id exigant, quatenus fieri possit, etiam per propriam Hierarchiam consulit, collatis consiliis cum Congregatione pro constitutione Ecclesiarum particularium in eodem territorio competenti.
Art. 60 - Actio apostolica et missionalis in regionibus, in quibus ritus orientales ab antiqua ætate præponderant, ex hac Congregatione unice pendet, etiamsi a missionariis Latinæ Ecclesiæ peragatur.
Art. 61 - Congregatio mutua ratione procedit cum Consilio ad Unitatem Christianorum Fovendam, in iis quæ relationes cum Ecclesiis Orientalibus non catholicis respicere possunt necnon cum Consilio pro Dialogo inter Religiones, in materia quæ ambitum eius tangit.
Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum
Art. 62 - Congregatio ea agit quæ, salva competentia Congregationis de Doctrina Fidei, ad Sedem Apostolicam pertinent quoad moderationem ac promotionem sacræ liturgiæ, in primis Sacramentorum.
Art. 63 - Sacramentorum disciplinam, præsertim quod attinet ad eorum validam et licitam celebrationem, fovet atque tuetur; gratias insuper atque dispensationes concedit, quæ ad Episcoporum diœcesanorum facultates hac in regione non pertinent.
Art. 64 - § 1. Congregatio actionem pastoralem liturgicam, peculiari ratione ad Eucharisticam celebrationem quod attinet, efficacibus ac congruis mediis promovet; Episcopis diœcesanis adest, ut Christifideles sacram liturgiam magis in dies actuose participent.
§ 2. Textibus liturgicis conficiendis aut emendandis prospicit; recognoscit calendaria peculiaria atque Propria Missarum et Officiorum Ecclesiarum particularium necnon Institutorum, quæ hoc iure fruuntur.
§ 3. Versiones librorum liturgicorum eorumque aptationes ab Episcoporum Conferentiis legitime paratas recognoscit.
Art. 65 - Commissionibus vel Institutis ad apostolatum liturgicum vel musicam vel cantum vel artem sacram promovenda conditis favet et cum iis rationes habet; huiuscemodi consociationes, quæ indolem internationalem præ se ferant, ad normam iuris erigit vel eorum statuta approbat ac recognoscit; conventus denique ex variis regionibus ad vitam liturgicam provehendam fovet.
Art. 66 - Attente invigilat ut ordinationes liturgicæ adamussim serventur, abusus præcaveantur iidemque, ubi deprehendantur, exstirpentur.
Art. 67 - Huius Congregationis est cognoscere de facto inconsummationis matrimonii et de exsistentia iustæ causæ ad dispensationem concedendam. Ideoque acta omnia cum voto Episcopi et animadversionibus Defensoris Vinculi accipit et, iuxta peculiarem procedendi modum, perpendit atque, si casus ferat, Summo Pontifici petitionem ad dispensationem impetrandam subicit.
Art. 68 - Ipsa competens quoque est in causis de nullitate sacræ ordinationis cognoscendis ad normam iuris.
Art. 69 - Competens est quoad cultum sacrarum reliquiarum, confirmationem cælestium Patronorum et Basilicæ minoris titulum concedendum.
Art. 70 - Congregatio adiuvat Episcopos ut, præter liturgicum cultum, preces necnon pia populi christiani exercitia, normis Ecclesiæ plene congruentia, foveantur et in honore habeantur.
Congregatio de Causis Sanctorum
Art. 71 - Congregatio ea omnia tractat, quæ, secundum statutum iter, ad Servorum Dei canonizationem perducunt.
Art. 72 - § 1. Episcopis diœcesanis, quibus causæ instructio competit, peculiaribus normis necnon opportunis consiliis adest.
§ 2. Causas iam instructas perpendit, inquirens utrum omnia ad normam legis peracta sint. Causas ita recognitas funditus perscrutatur ad iudicium ferendum utrum constet de omnibus quæ requiruntur, ut Summo Pontifici vota favorabilia subiciantur, secundum ante constitutos gradus causarum.
Art. 73 - Ad Congregationem præterea spectat cognoscere de Doctoris titulo Sanctis decernendo, præhabito voto Congregationis de Doctrina Fidei ad eminentem doctrinam quod attinet.
Art. 74 - Eius insuper est de iis omnibus decernere, quæ ad sacras Reliquias authenticas declarandas easdemque conservandas pertinent.
Congregatio pro Episcopis
Art. 75 - Congregatio ea cognoscit quæ Ecclesiarum particularium constitutionem et provisionem necnon episcopalis muneris exercitium respiciunt in Ecclesia Latina, salva competentia Congregationis pro Gentium Evangelizatione.
Art. 76 - Huius Congregationis est ea omnia agere, quæ ad Ecclesiarum particularium earumque cœtuum constitutionem, divisionem, unionem, suppressionem ceterasque immutationes spectant. Eius quoque est Ordinariatus Castrenses pro pastorali cura militum erigere.
Art. 77 - Omnia agit quæ attinent ad Episcoporum, etiam titularium, nominationem, et generatim ad provisionem Ecclesiarum particularium.
Art. 78 - Quotiescumque cum rerum publicarum Moderatoribus tractandum est sive ad Ecclesiarum particularium earumque cœtuum constitutionem aut immutationem, sive ad earum provisionem quod attinet, nonnisi collatis consiliis cum Sectione de rationibus cum Civitatibus Secretariæ Status procedat.
Art. 79 - Congregatio in ea insuper incumbit, quæ rectum muneris pastoralis Episcoporum exercitium respiciunt, eis omnimodam operam præbendo; eius enim est, si opus fuerit, communi sententia cum Dicasteriis, quorum interest, visitationes apostolicas generales indicere earumque exitus, pari procedendi modo, perpendere et, quæ inde opportune decernenda sint, Summo Pontifici proponere.
Art. 80 - Ad hanc Congregationem pertinent ea omnia, quæ ad Sanctam Sedem spectant circa Prælaturas personales.
Art. 81 - Pro Ecclesiis particularibus suæ curæ concreditis Congregatio omnia procurat quæ visitationes ad limina respiciunt; ideoque relationes quinquennales ad normam art. 32 perpendit. Episcopis Romam adeuntibus adest, præsertim ut sive congressio cum Summo Pontifice sive alia colloquia et peregrinationes apte disponantur. Expleta visitatione, conclusiones, eorum diœceses respicientes, cum Episcopis diœcesanis scripto communicat.
Art. 82 - Congregatio ea absolvit, quæ ad celebrationem Conciliorum particularium necnon ad Episcoporum Conferentiarum erectionem atque earundem statutorum recognitionem attinent; acta huiusmodi cœtuum recipit atque decreta, quæ recognitione egent, collatis consiliis cum Dicasteriis, quorum interest, recognoscit.
Pontificia Commissio pro America Latina
Art. 83 - § 1. Commissionis munus est Ecclesiis particularibus in America Latina tum consilio tum opere adesse, studio quoque incumbere quæstionibus, quæ vitam ac profectum ipsarum Ecclesiarum respiciunt, præsertim ut sive Curiæ Dicasteriis, quorum ratione competentiæ interest, sive ipsis Ecclesiis in huiusmodi quæstionibus solvendis, auxilio sit.
§ 2. Ipsius quoque est fovere rationes inter ecclesiastica instituta internationalia et nationalia, quæ pro Americæ Latinæ Regionibus adlaborant, et Curiæ Romanæ Dicasteria.
Art. 84 - § 1. Præses Commissionis est Præfectus Congregationis pro Episcopis, qui ab Episcopo vices Præsidis agente adiuvatur.
Ipsis adsunt tamquam Consiliarii nonnulli Episcopi sive ex Curia Romana sive ex Americæ Latinæ Ecclesiis adlecti.
§ 2. Commissionis Membra sive ex Curiæ Romanæ Dicasteriis sive ex Consilio Episcopali Latino-Americano tum ex Episcopis Regionum Americæ Latinæ tum ex Institutis, de quibus in præcedenti articulo, seliguntur.
§ 3. Commissio proprios habet Administros.
Congregatio pro Gentium Evangelizatione
Art. 85 - Ad Congregationem spectat dirigere et coordinare ubique terrarum ipsum opus gentium evangelizationis et cooperationem missionariam, salva Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus competentia.
Art. 86 - Congregatio promovet investigationes theologiæ, spiritualitatis ac rei pastoralis missionariæ, pariterque proponit principia, normas necnon operandi rationes, necessitatibus temporum locorumque accomodata, quibus evangelizatio peragatur.
Art. 87 - Congregatio adnititur ut Populus Dei, spiritu missionario imbutus atque sui officii conscius, precibus, testimonio vitæ, actuositate et subsidiis ad opus missionale efficaciter collaboret.
Art. 88 - § 1. Vocationes missionarias sive clericales sive religiosas sive laicales suscitandas curat atque missionariorum aptæ distributioni consulit.
§ 2. In territoriis sibi subiectis, ipsa pariter curat cleri sæcularis atque catechistarum institutionem, salva competentia Congregationis de Seminariis atque Studiorum Institutis, ad generalem studiorum rationem necnon ad Universitates ceteraque studiorum superiorum Instituta quod attinet.
Art. 89 - Eidem subsunt territoria missionum, quarum evangelizationem idoneis Institutis, Societatibus necnon Ecclesiis particularibus committit, et pro quibus ea omnia agit, quæ sive ad circumscriptiones ecclesiasticas erigendas vel immutandas, sive ad Ecclesiarum provisionem pertinent ceteraque absolvit, quæ Congregatio pro Episcopis intra suæ competentiæ ambitum exercet.
Art. 90 - § 1. Quod vero attinet ad sodales Institutorum vitæ consecratæ, in territoriis missionum erectorum aut ibi laborantium, Congregatio competentia gaudet in iis, quæ ipsos qua missionarios sive singulos sive simul sumptos attingunt, firmo præscripto art. 21 § 1.
§ 2. Huic Congregationi subiciuntur Societates vitæ apostolicæ pro missionibus erectæ.
Art. 91 - Ad cooperationem missionalem fovendam, etiam per efficacem collectionem et æquam distributionem subsidiorum, ipsa utitur præsertim Pontificiis Operibus Missionalibus, videlicet eis quæ a Propagatione Fidei, a S. Petro Apostolo, a S. Infantia nomen ducunt atque Pontificia Unione Missionali Cleri.
Art. 92 - Congregatio proprium ærarium aliaque bona missionibus destinata per peculiare officium administrat, firmo onere reddendi debitam rationem Præfecturæ Rerum Œconomicarum Sanctæ Sedis.
Congregatio pro Clericis
Art. 93 - Congregatio, firmo iure Episcoporum eorumque Conferentiarum, ea cognoscit, quæ presbyteros et diaconos Cleri sæcularis respiciunt tum quoad personas, tum quoad pastorale ministerium, tum quoad res, quæ ad hoc exercendum iis præsto sunt, atque in hisce omnibus opportuna auxilia Episcopis præbet.
Art. 94 - Institutionem religiosam Christifidelium cuiuscumque ætatis et condicionis pro suo munere promovendam curat; opportunas normas præbet, ut lectiones catecheseos recta ratione tradantur; catecheticæ institutioni rite impertiendæ invigilat; præscriptam Sanctæ Sedis approbationem pro catechismis aliisque scriptis ad institutionem catecheticam pertinentibus, de assensu Congregationis de Doctrina Fidei, concedit; officiis catecheticis atque inceptis ad religiosam institutionem spectantibus et indolem internationalem præ se ferentibus adest, eorum navitatem coordinat iisque auxilia, si opus fuerit præstat.
Art. 95 - § 1. Competens est ad clericorum vitam, disciplinam, iura atque obligationes quod spectat.
§ 2. Aptiori presbyterorum distributioni consulit.
§ 3. Permanentem clericorum formationem fovet, præsertim quod attinet ad ipsorum sanctificationem et ad pastorale ministerium fructuose exercendum, potissimum circa dignam verbi Dei prædicationem.
Art. 96 - Huius Congregationis est tractare ea omnia, quæ ad statum clericalem qua talem attinent, pro omnibus clericis, religiosis non exceptis, collatis consiliis cum Dicasteriis quorum interest, ubi res id requirat.
Art. 97 - Congregatio ea agit, quæ Sanctæ Sedi competunt:
1° sive circa consilia presbyteralia, consultorum cœtus, canonicorum capitula, consilia pastoralia, parœcias, ecclesias, sanctuaria, sive circa clericorum consociationes, sive circa ecclesiastica archiva seu tabularia;
2° circa onera Missarum necnon pias voluntates in genere et pias fundationes.
Art. 98 - Congregatio ea omnia exercet, quæ ad bonorum ecclesiasticorum moderamen ad Sanctam Sedem pertinent, et præsertim ad rectam eorundem bonorum administrationem atque necessarias approbationes vel recognitiones concedit; præterea prospicit ut clericorum sustentationi ac sociali securitati consulatur.
Pontificia Commissio de Patrimonio Artis et Historiæ conservando
Art. 99 - Apud Congregationem pro Clericis Commissio exstat, cuius officium est curæ patrimonii historiæ et artis totius Ecclesiæ præesse.
Art. 100 - Ad hoc patrimonium pertinent imprimis omnia cuiusvis artis opera temporis præteriti, quæ summa diligentia custodiri et conservari oportet. Ea autem quorum usus proprius cessaverit, apto modo in Ecclesiæ musæis vel aliis in locis spectabilia asserventur.
Art. 101 - § 1. Inter bona historica eminent omnia documenta et instrumenta, quæ vitam et curam pastoralem necnon iura et obligationes diœcesium, parœciarum, ecclesiarum aliarumque personarum iuridicarum in Ecclesia conditarum respiciunt et testificantur.
§ 2. Hoc patrimonium historicum in tabulariis seu archivis vel etiam bibliothecis custodiatur, quæ ubique competentibus curatoribus committantur, ne huiusmodi testimonia pereant.
Art. 102 - Commissio Ecclesiis particularibus et Episcoporum cœtibus adiutorium præbet et una cum iis, si casus ferat, agit, ut musæa, tabularia et bibliothecæ constituantur atque collectio et custodia totius patrimonii artis et historiæ in toto territorio apte ad effectum adducatur et omnibus, quorum interest, præsto sit.
Art. 103 - Eiusdem Commissionis est, collatis consiliis cum Congregationibus de Seminariis atque Studiorum Institutis et de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, adlaborare ut Populus Dei magis magisque conscius fiat momenti et necessitatis patrimonium historiæ et artis Ecclesiæ conservandi.
Art. 104 - Eidem præest Cardinalis Præfectus Congregationis pro Clericis, eiusdem commissionis Secretario adiuvante. Commissio præterea proprios habet Administros.
Congregatio pro Institutis Vitæ Consecratæ et Societatibus Vitæ Apostolicæ
Art. 105 - Congregationis munus præcipuum est praxim consiliorum evangelicorum, prout in probatis formis vitæ consecratæ exercetur, et insimul actuositatem Societatum vitæ apostolicæ in universa Ecclesia Latina promovere et moderari.
Art. 106 - § 1. Congregatio proinde Instituta religiosa et sæcularia necnon Societates vitæ apostolicæ erigit, approbat aut iudicium fert de opportunitate eorum erectionis ab Episcopo diœcesano faciendæ. Ipsi quoque pertinet huiusmodi Instituta et Societates, si necesse fuerit, supprimere.
§ 2. Eidem etiam competit Institutorum et Societatum uniones vel fœderationes constituere aut, si oportuerit, rescindere.
Art. 107 - Congregatio pro sua parte curat, ut Instituta vitæ consecratæ ac Societates vitæ apostolicæ secundum spiritum Fundatorum et sanas traditiones crescant et floreant, finem proprium fideliter persequantur atque salvificæ missioni Ecclesiæ reapse prosint.
Art. 108 - § 1. Ea omnia absolvit, quæ ad normam iuris pertinent ad Sanctam Sedem de vita et industria Institutorum et Societatum præsertim de constitutionum approbatione, regimine et apostolatu, sodalium cooptatione et institutione eorum iuribus et obligationibus, votorum dispensatione et sodalium dimissione atque etiam bonorum administratione.
§ 2. Ad ordinationem autem studiorum philosophiæ et theologiæ necnon ad studia academica quod attinet competens est Congregatio de Seminariis atque Studiorum Institutis.
Art. 109 - Eiusdem Congregationis est Conferentias Superiorum maiorum religiosorum religiosarumque erigere, earundem statuta approbare necnon invigilare ut ipsarum actio ad fines proprios assequendos ordinetur.
Art. 110 - Congregationi etiam subiciuntur vita eremitica, ordo virginum harumque consociationes ceteræque formæ vitæ consecratæ.
Art. 111 - Ipsius competentia amplectitur quoque Tertios Ordines necnon consociationes fidelium, quæ eo animo eriguntur ut, prævia præparatione, Instituta vitæ consecratæ vel Societates vitæ apostolicæ aliquando evadant.
Congregatio de Seminariis atque Studiorum Institutis
Art. 112 - Congregatio exprimit atque exercet Sedis Apostolicæ sollicitudinem circa eorum formationem, qui ad sacros ordines vocantur, necnon circa promotionem et ordinationem institutionis catholicæ.
Art. 113 - § 1. Episcopis adest, ut in eorum Ecclesiis vocationes ad sacra ministeria quam maxime colantur atque in Seminariis, ad normam iuris constituendis ac gerendis, alumni solida formatione tum humana ac spirituali, tum doctrinali et pastorali apte edoceantur.
§ 2. Sedulo invigilat ut seminariorum convictus regimenque rationi institutionis sacerdotalis plene respondeant atque superiores ac magistri exemplo vitæ ac recta doctrina ad formandas personas sacrorum ministrorum quam maxime conferant.
§ 3. Eius præterea est seminaria interdiœcesana erigere eorumque statuta approbare.
Art. 114 - Congregatio adnititur, ut fundamentalia principia de catholica educatione prout ab Ecclesiæ Magisterio proponuntur altius usque investigentur, vindicentur atque a Populo Dei cognoscantur.
Ea pariter curat, ut in hac materia Christifideles sua officia implere possint ac dent operam et nitantur ut etiam civilis societas ipsorum iura agnoscat atque tueatur.
Art. 115 - Congregatio normas statuit, quibus schola catholica regatur; Episcopis diœcesanis adest, ut scholæ catholicæ ubi fieri potest, constituantur, et summa sollicitudine foveantur utque in omnibus scholis educatio catechetica et pastoralis cura alumnis Christifidelibus per opportuna incepta præbeantur.
Art. 116 - § 1. Congregatio vires impendit, ut Universitatum ecclesiasticarum et catholicarum ceterorumque studiorum Institutorum sufficiens copia in Ecclesia habeatur, in quibus sacræ disciplinæ altius investigentur necnon humanitatis scientiæque cultus, habita christianæ veritatis ratione, promoveatur et Christifideles ad propria munera implenda apte formentur.
§ 2. Universitates et Instituta ecclesiastica erigit aut approbat, eorum statuta rata habet, supremam moderationem in eis exercet atque invigilat, ut catholicæ fidei integritas in tradendis doctrinis servetur.
§ 3. Ad Universitates Catholicas quod attinet, ea agit quæ Sanctæ Sedi competunt.
§ 4. Cooperationem mutuumque adiutorium inter Studiorum Universitates earumque consociationes fovet iisdemque præsidio est.
IV
TRIBUNALIA
Pænitentiaria Apostolica
Art. 117 - Pænitentiariæ Apostolicæ competentia ad ea se refert, quæ forum internum necnon indulgentias respiciunt.
Art. 118 - Pro foro interno, tum sacramentali tum non sacramentali, absolutiones dispensationes, commutationes, sanationes, condonationes aliasque gratias eadem largitur.
Art. 119 - Ipsa prospicit ut in Patriarchalibus Urbis Basilicis Pænitentiarii sufficienti numero habeantur, opportunis facultatibus præditi.
Art. 120 - Eidem Dicasterio committuntur ea, quæ spectant ad concessionem et usum indulgentiarum, salvo iure Congregationis de Doctrina Fidei ea videndi, quæ doctrinam dogmaticam circa easdem respiciunt.
Supremum Tribunal Signaturæ Apostolicæ
Art. 121 - Hoc Dicasterium, præter munus, quod exercet, Supremi Tribunalis, consulit ut iustitia in Ecclesia recte administretur.
Art. 122 - Ipsum cognoscit:
1° querelas nullitatis et petitiones restitutionis in integrum contra sententias Rotæ Romanæ;
2° recursus, in causis de statu personarum, adversus denegatum a Rota Romana novum causæ examen;
3° exceptiones suspicionis aliasque causas contra Iudices Rotæ Romanæ propter acta in exercitio ipsorum muneris;
4° conflictus competentiæ inter tribunalia, quæ non subiciuntur eidem tribunali appellationis.
Art. 123 - § 1. Præterea cognoscit de recursibus, intra terminum peremptorium triginta dierum utilium interpositis, adversus actus administrativos singulares sive a Dicasteriis Curiæ Romanæ latos sive ab ipsis probatos, quoties contendatur num actus impugnatus legem aliquam in decernendo vel in procedendo violaverit.
§ 2. In his casibus, præter iudicium de illegitimitate, cognoscere etiam potest, si recurrens id postulet, de reparatione damnorum actu illegitimo illatorum.
§ 3. Cognoscit etiam de aliis controversiis administrativis, quæ a Romano Pontifice vel a Romanæ Curiæ Dicasteriis ipsi deferantur necnon de conflictibus competentiæ inter eadem Dicasteria.
Art. 124 - Ipsius quoque est:
1° rectæ administrationi iustitiæ invigilare et in advocatos vel procuratores, si opus sit, animadvertere;
2° videre de petitionibus Sedi Apostolicæ porrectis ad obtinendam causæ commissionem apud Rotam Romanam, vel aliam gratiam relative ad iustitiam administrandam;
3° tribunalium inferiorum competentiam prorogare;
4° approbationem Tribunalis quoad appellationem Sanctæ Sedi reservatam concedere necnon promovere et approbare erectionem tribunalium interdiœcesanorum.
Art. 125 - Signatura Apostolica lege propria regitur.
Tribunal Rotæ Romanæ
Art. 126 - Hoc Tribunal instantiæ superioris partes apud Apostolicam Sedem pro more in gradu appellationis agit ad iura in Ecclesia tutanda, unitati iurisprudentiæ consulit et, per proprias sententias, tribunalibus inferioribus auxilio est.
Art. 127 - Huius Tribunalis Iudices, probata doctrina et experientia pollentes atque e variis terrarum orbis partibus a Summo Pontifice selecti, collegium constituunt; eidem Tribunali præest Decanus ad certum tempus a Summo Pontifice ex ipsis Iudicibus pariter nominatus.
Art. 128 - Hoc Tribunal iudicat:
1° in secunda instantia, causas ab ordinariis tribunalibus primæ instantiæ diiudicatas, quæ ad Sanctam Sedem per appellationem legitimam deferuntur;
2° in tertia vel ulteriore instantia, causas ab eodem Tribunali Apostolico et ab aliis quibusvis tribunalibus iam cognitas, nisi in rem iudicatam transierint.
Art. 129 - § 1. Idem vero in prima instantia iudicat:
1° Episcopos in contentiosis, modo ne agatur de iuribus aut bonis temporalibus personæ iuridicæ ab Episcopo repræsentatæ;
2° Abbates primates, vel Abbates superiores congregationis monasticæ et supremos Moderatores Institutorum religiosorum iuris pontificii;
3° diœceses ceterasve personas ecclesiasticas, sive physicas sive iuridicas, quæ superiorem infra Romanum Pontificem non habent;
4° causas quas Romanus Pontifex eidem Tribunali commiserit.
§ 2. Easdem causas, nisi aliter cautum sit, etiam in secunda et ulteriore instantia agit.
Art. 130 - Tribunal Rotæ Romanæ lege propria regitur.
V
PONTIFICIA CONSILIA
Pontificium Consilium pro Laicis
Art. 131 - Consilium competens est in iis, quæ ad Sedem Apostolicam pertinent in laicorum apostolatu promovendo et coordinando atque, universim, in iis, quæ vitam christianam laicorum qua talium respiciunt.
Art. 132 - Præsidi adest Cœtus præsidialis ex Cardinalibus et Episcopis constans; inter membra Consilii potissimum adnumerantur Christifideles in variis actuositatis provinciis versantes.
Art. 133 - § 1. Eius est incitare et sustinere laicos ut vitam et missionem Ecclesiæ modo sibi proprio participent, sive singuli, sive in consociationibus, præsertim ut ipsorum peculiare officium impleant rerum temporalium ordinem spiritu evangelico imbuendi.
§ 2. Laicorum cooperationem fovet in cathechetica institutione, in vita liturgica et sacramentali atque in operibus misericordiæ, caritatis et promotionis socialis.
§ 3. Idem prosequitur et moderatur conventus internationales aliaque incepta, quæ ad apostolatum laicorum attinent.
Art. 134 - Consilium ea omnia intra ambitum propriæ competentiæ agit, quæ ad consociationes laicales christifidelium spectant; eas vero, quæ internationalem indolem habent, erigit earumque statuta approbat vel recognoscit, salva competentia Secretariæ Status; quoad Tertios Ordines sæculares ea tantum curat, quæ ad eorum apostolicam operositatem pertinent.
Pontificium Consilium ad Unitatem Christianorum Fovendam
Art. 135 - Consilii munus est per opportuna incepta et navitates operi œcumenico incumbere ad unitatem inter christianos redintegrandam.
Art. 136 - § 1. Curat ut decreta Concilii Vaticani II quæ ad rem œcumenicam pertinent, ad usum traducantur.
Agit de recta interpretatione principiorum de œcumenismo eaque exsecutioni mandat.
§ 2. Cœtus catholicos tum nationales tum internationales christianorum unitatem promoventes fovet, colligit atque coordinat eorumque inceptis invigilat.
§ 3. Rebus ad Summum Pontificem prius delatis, rationes curat cum fratribus Ecclesiarum et communitatum ecclesialium, plenam communionem cum Ecclesia catholica nondum habentium, ac præsertim dialogum et colloquia ad unitatem cum ipsis fovendam instituit, peritis doctrina theologica probe instructis opem ferentibus. Observatores catholicos deputat pro conventibus christianis atque invitat aliarum Ecclesiarum et communitatum ecclesialium observatores ad conventus catholicos, quoties id opportunum videatur.
Art. 137 - § 1. Cum materia ab hoc Dicasterio tractanda suapte natura sæpe quæstiones fidei tangat, ipsum oportet procedat arcta coniunctione cum Congregatione de Doctrina Fidei, præsertim cum agitur de publicis documentis aut declarationibus edendis.
§ 2. In gerendis autem maioris momenti negotiis, quæ Ecclesias seiunctas Orientis respiciunt, prius audiat oportet Congregationem pro Ecclesiis Orientalibus.
Art. 138 - Apud Consilium exstat Commissio ad res investigandas atque tractandas, quæ Iudæos sub respectu religioso attingunt; eam eiusdem Consilii Præses moderatur.
Pontificium Consilium pro Familia
Art. 139 - Consilium pastoralem familiarum curam promovet, earumque iura dignitatemque in Ecclesia et in civili societate fovet, ut ipsæ munera sibi propria aptius usque implere valeant.
Art. 140 - Præsidi adest Cœtus præsidialis, ex Episcopis constans; in Consilium potissimum cooptantur laici viri mulieresque, præsertim coniugio iuncti, ex variis terrarum orbis partibus.
Art. 141 - § 1. Consilium Ecclesiæ doctrinam de familia penitius cognoscendam et apta catechesi divulgandam curat; studia præcipue de matrimonii ac familiæ spiritualitate fovet.
§ 2. Idem satagit ut, conspirans cum Episcopis eorumque Conferentiis, humanæ socialesque instituti familiaris in variis regionibus condiciones accurate cognoscantur, pariterque incepta, quæ rem pastoralem familiarem adiuvant, in communem perferantur notitiam.
§ 3. Adnititur ut iura familiæ, etiam in vita sociali et politica, agnoscantur et defendantur; incepta quoque ad humanam vitam inde a conceptione tuendam et ad procreationem responsabilem fovendam sustinet atque coordinat.
§ 4. Firmo præscripto art. 133, navitatem persequitur institutorum atque consociationum, quibus propositum est familiæ bono inservire.
Pontificium Consilium de Iustitia et Pace
Art. 142 - Consilium eo spectat, ut iustitia et pax in mundo secundum Evangelium et socialem Ecclesiæ doctrinam promoveantur.
Art. 143 - § 1. Socialem Ecclesiæ doctrinam altius pervestigat, data opera ut ipsa late diffundatur et apud homines communitatesque in usum vitæ deducatur, præsertim quod spectat ad rationes inter opifices et conductores operis, spiritu Evangelii magis magisque imbuendas.
§ 2. Notitias et inquisitiones de iustitia et pace, de populorum progressione et de hominum iurium læsionibus in unum colligit, perpendit atque exinde deductas conclusiones pro opportunitate cum Episcoporum cœtibus communicat; rationes fovet cum catholicis internationalibus consociationibus aliisque institutis etiam extra Ecclesiam catholicam exstantibus, quæ ad iustitiæ pacisque bona in mundo consequenda sincere contendunt.
§ 3. Operam impendit ut inter populos sentiendi ratio de pace fovenda formetur, præsertim occasione oblata Diei Pacis in mundo provehendæ.
Art. 144 - Peculiares necessitudines cum Secretaria Status habet, præsertim quotiescumque per documenta vel per enuntiationes in rebus de iustitia et pace publice agendum est.
Pontificium Consilium «Cor unum»
Art. 145 - Consilium Ecclesiæ Catholicæ sollicitudine erga egentes ostendit, ut humana fraternitas foveatur et caritas Christi manifestetur.
Art. 146 - Consilii munus est:
1° Christifideles incitare ad evangelicæ caritatis testimonium præbendum, utpote ipsam Ecclesiæ missionem participantes, eosque in hac cura sustinere;
2° incepta catholicorum institutorum fovere et coordinare, quæ egentibus populis adiuvandis incumbunt, ea præsertim quæ urgentioribus angustiis et calamitatibus succurrunt, facilioresque reddere institutorum catholicorum necessitudines cum publicis internationalibus consiliis, quæ in eodem beneficentiæ et progressionis campo operantur;
3° consilia atque mutuæ navitatis fraternique auxilii opera studio prosequi atque promovere, quæ humano profectui inserviunt.
Art. 147 - Huius Consilii Præses idem est ac Præses Pontificii Consilii pro Iustitia et Pace, qui curat ut utriusque Instituti actuositas arcta coniunctione procedat.
Art. 148 - Inter Consilii membra viri etiam et mulieres cooptantur, qui catholicorum beneficentiæ institutorum veluti partes agant quo efficacius proposita Consilii ad effectum deducantur.
Pontificium Consilium de Spirituali Migrantium atque Itinerantium Cura
Art. 149 - Consilium pastoralem Ecclesiæ sollicitudinem convertit ad peculiares necessitates eorum, qui patrium solum relinquere coacti sint vel eo penitus careant; itemque quæstiones, ad hæc attinentes, accommodato studio perpendendas curat.
Art. 150 - § 1. Consilium dat operam, ut in Ecclesiis particularibus efficax propriaque cura spiritualis, etiam, si res ferat, per congruas pastorales structuras, præbeatur sive profugis et exsulibus, sive migrantibus, nomadibus et circensem artem exercentibus.
§ 2. Fovet pariter apud easdem Ecclesias pastoralem sollicitudinem pro maritimis sive navigantibus sive in portibus, præsertim per Opus Apostolatus Maris, cuius supremam moderationem exercet.
§ 3. Eandem sollicitudinem adhibet iis, qui in aëroportibus vel in ipsis aëronavibus officia exercent vel opus faciunt.
§ 4. Adnititur, ut populus christianus, præsertim occasione oblata celebrationis Diei universalis pro migrantibus atque exsulibus, conscientiam eorum necessitatum sibi comparet atque proprium fraternum animum erga eos efficaciter manifestet.
Art. 151 - Adlaborat ut itinera pietatis causa vel studio discendi vel ad relaxationem suscepta ad moralem religiosamque Christifidelium formationem conferant atque Ecclesiis particularibus adest ut omnes qui exinde extra proprium domicilium versantur, apta animarum cura frui possint.
Pontificium Consilium de Apostolatu pro Valetudinis Administris
Art. 152 - Consilium sollicitudinem Ecclesiæ pro infirmis ostendit adiuvando eos qui ministerium implent erga ægrotantes dolentesque, ut misericordiæ apostolatus, quem exercent, novis postulationibus aptius usque respondeat.
Art. 153 - § 1. Consilii est Ecclesiæ doctrinam diffundere circa spirituales et morales infirmitatis aspectus necnon humani doloris significationem.
§ 2. Ecclesiis particularibus adiutricem operam præbet, ut valetudinis administri spirituali cura iuventur in sua navitate secundum christianam doctrinam explenda, ac præterea ne iis, qui in hoc ambitu pastoralem actionem gerunt, apta subsidia ad proprium exsequendum opus desint.
§ 3. Idem studii actionisque operi favet, quod sive Consociationes Internationales Catholicæ sive alia instituta in hoc campo variis modis navant.
§ 4. Intento animo novitates in legibus et scientiis circa valetudinem prosequitur eo consilio, ut in opera pastorali Ecclesiæ earum opportuna ratio habeatur.
Pontificium Consilium de Legum Textibus Interpretandis
Art. 154 - Consilii munus in legibus Ecclesiæ interpretandis præsertim consistit.
Art. 155 - Consilio competit Ecclesiæ legum universalium interpretationem authenticam pontificia auctoritate firmatam proferre, auditis in rebus maioris momenti Dicasteriis, ad quæ res ratione materiæ pertinet.
Art. 156 - Hoc Consilium ceteris Romanis Dicasteriis præsto est ad illa iuvanda eo proposito ut decreta generalia exsecutoria et instructiones ab iisdem edendæ iuris vigentis præscriptis congruant et recta forma iuridica exarentur.
Art. 157 - Eidem insuper subicienda sunt a Dicasterio competenti pro recognitione decreta generalia Episcoporum cœtuum ut examinentur ratione habita iuridica.
Art. 158 - Iis quorum interest postulantibus, decernit utrum leges particulares et generalia decreta, a legislatoribus infra supremam auctoritatem lata, universalibus Ecclesiæ legibus consentanea sint necne.
Pontificium Consilium pro Dialogo inter Religiones
Art. 159 - Consilium fovet et moderatur rationes cum membris cœtibusque religionum, quæ christiano nomine non censentur, necnon cum iis, qui sensu religioso quocumque modo potiuntur.
Art. 160 - Consilium operam dat, ut dialogus cum asseclis aliarum religionum apte conseratur, aliasque rationes cum ipsis fovet; opportuna studia et conventus promovet ut mutua notitia atque æstimatio habeantur, necnon hominis dignitas eiusque spiritualia et moralia bona consociata opera provehantur; formationi eorum consulit, qui in huiusmodi dialogum incumbunt.
Art. 161 - Cum subiecta materia id requirit, in proprio munere exercendo collatis consiliis procedat oportet cum Congregatione de Doctrina Fidei, et, si opus fuerit, cum Congregationibus pro Ecclesiis Orientalibus et pro Gentium Evangelizatione.
Art. 162 - Apud Consilium exstat Commissio ad rationes cum Musulmanis sub religioso respectu fovendas, moderante eiusdem Consilii Præside.
Pontificium Consilium pro Dialogo cum Non Credentibus
Art. 163 - Consilium pastoralem Ecclesiæ sollicitudinem manifestat erga eos qui Deo non credunt vel nullam religionem profitentur.
Art. 164 - Studium promovet atheismi necnon fidei religionisque defectus, eorum causas atque consecutiones inquirendo ad christianam fidem quod attinet, eo proposito, ut apta auxilia pastorali actioni comparentur, operam potissimum ferentibus catholicis studiorum Institutis.
Art. 165 - Dialogum instituit cum atheis et non credentibus, quoties hi sinceræ cooperationi assentiantur; studiorum de hac materia cœtibus per vere peritos interest.
Pontificium Consilium de Cultura
Art. 166 - Consilium rationes fovet inter Sanctam Sedem et humani cultus provinciam, præsertim colloquium cum variis nostri temporis Institutis scientiæ et doctrinæ provehendo, ut civilis cultus magis magisque Evangelio aperiatur atque scientiarum, litterarum, artiumque cultores se ad veritatem, bonitatem et pulchritudinem ab Ecclesia vocari sentiant.
Art. 167 - Consilium structuram habet peculiarem, in qua, una cum Præside, adsunt Cœtus præsidialis aliusque cœtus cultorum variarum disciplinarum ex pluribus orbis terrarum regionibus.
Art. 168 - Consilium apta incepta ad culturam attinentia per se suscipit; ea quæ a variis Ecclesiæ Institutis capiuntur, persequitur atque ipsis, quatenus opus fuerit, adiutricem operam præbet. Collatis autem consiliis cum Secretaria Status attendit ad agendi rationes, quas ad humanum cultum fovendum Civitates et internationalia Consilia susceperint, atque in culturæ ambitu præcipuis cœtibus pro opportunitate interest et congressiones fovet.
Pontificium Consilium de Communicationibus socialibus
Art. 169 - § 1. Consilium in quæstionibus ad communicationis socialis instrumenta attinentibus versatur, eo consilio ut etiam per ea salutis nuntium et humana progressio ad civilem cultum moresque fovendos provehantur.
§ 2. In suis muneribus explendis arcta coniunctione cum Secretaria Status procedat oportet.
Art. 170 - § 1. Consilium in præcipuum munus incumbit tempestive accommodateque suscitandi ac sustinendi Ecclesiæ et Christifidelium actionem in multiplicibus socialis communicationis formis; operam dandi ut sive diaria aliaque periodica scripta, sive cinematographica spectacula, sive radiophonicæ ac televisificæ emissiones humano et christiano spiritu magis magisque imbuantur.
§ 2. Peculiari sollicitudine prosequitur catholicas ephemerides, periodicas scriptiones, stationes radiophonicas atque televisificas, ut propriæ indoli ac muneri reapse respondeant, præsertim Ecclesiæ doctrinam, prout a Magisterio proponitur, evulgando, atque religiosos nuntios recte fideliterque diffundendo.
§ 3. Necessitudinem fovet cum catholicis consociationibus, quæ communicationibus socialibus dant operam.
§ 4. Curat ut populus christianus, præsertim occasione data celebrationis Diei communicationum socialium conscius fiat officii, quo unusquisque tenetur, adlaborandi ut huiusmodi instrumenta pastorali Ecclesiæ missioni præsto sunt.
VI
OFFICIA
Camera Apostolica
Art. 171 - § 1. Camera Apostolica, cui præficitur Cardinalis Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Camerarius, iuvante Vice-Camerario una cum ceteris Prælatis Cameralibus, munera præsertim gerit, quæ ipsi peculiari lege de vacante Sede Apostolica tribuuntur.
§ 2. Sede Apostolica vacante, Cardinali Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Camerario ius est et officium, etiam per suum delegatum, ab omnibus Administrationibus, quæ e Sancta Sede pendent, relationes exposcere de earum statu patrimoniali et œconomico itemque notitias de extraordinariis negotiis, quæ tunc forte aguntur, et a Præfectura Rerum Œconomicarum Sanctæ Sedis generales computationes accepti et expensi anni superioris nec non prævias æstimationes pro anno subsequente; has autem relationes et computationes Cardinalium Collegio subiciendi officio tenetur.
Administratio Patrimonii Sedis Apostolicæ
Art. 172 - Huic officio competit bona Sanctæ Sedis propria administrare, quæ eo destinantur, ut sumptus ad Curiæ Romanæ munera explenda necessarii suppeditentur.
Art. 173 - Eidem Cardinalis præest, cui Patrum Cardinalium cœtus adest, idemque duabus sectionibus, Ordinaria atque Extraordinaria, constat, sub moderamine Prælati Secretarii.
Art. 174 - Sectio Ordinaria bona administrat, quorum cura ipsi credita est, in consilium vocatis, si opus fuerit, etiam peritis; et perpendit quæ ad statum iuridicum-œconomicum ministrorum Sanctæ Sedis attinent; institutis sub ipsius administratoria moderatione exstantibus invigilat; prospicit ut omnia apparentur, quæ ordinaria Dicasteriorum navitas ad proprios fines assequendos requirit; rationes accepti et expensi habet atque pecuniæ dandæ et recipiendæ sive computationem pro anno elapso sive pro subsequenti anno æstimationem conficit.
Art. 175 - Extraordinaria Sectio peculiaria bona mobilia administrat et mobilium bonorum procurationem agit, quæ a ceteris Sanctæ Sedis Institutis eidem committuntur.
Præfectura Rerum Œconomicarum Sanctæ Sedis
Art. 176 - Præfecturæ munus competit moderandi et gubernandi bonorum administrationes, quæ a Sancta Sede pendent vel quibus ipsa præest, quæcumque est autonomia qua forte gaudeant.
Art. 177 - Eidem præest Cardinalis cui adest cœtus Cardinalium, iuvantibus Prælato Secretario et Ratiocinatore Generali.
Art. 178 - § 1. Perpendit sive relationes de statu patrimoniali et œconomico sive rationes accepti atque expensi tum annualium sumptuum, præviam tum subsequentem administrationum de quibus agit art. 176, libros et documenta, si opus fuerit, inspiciendo.
§ 2. Generalem computationem, sive ad præviam sumptuum æstimationem sive ad rationem expensæ pecuniæ Sanctæ Sedis quod attinet, apparat, eandemque tempore statuto Superiori Auctoritati approbandam subicit.
Art. 179 - § 1. Nummariis administrationum inceptis invigilat; sententiam de operum maioris momenti adumbrationibus fert.
§ 2. Cognoscit de damnis patrimonio Sanctæ Sedis quomodocumque illatis, ad actiones pœnales vel civiles, si opus fuerit, competentibus tribunalibus proponendas.
VII
CETERA CURIÆ ROMANÆ INSTITUTA
Præfectura Pontificalis Domus
Art. 180 - Præfectura ordinem internum ad Pontificalem Domum spectantem respicit, atque iis omnibus sive clericis sive laicis moderatur, ad disciplinam et servitium quod attinet, qui Cappellam et Familiam Pontificiam constituunt.
Art. 181 - § 1. Summo Pontifici adest sive in Palatio Apostolico sive cum Ipse in Urbem vel in Italiam iter facit.
§ 2. Ordinationi et processui studet Cæremoniarum Pontificalium, extra partem stricte liturgicam, quæ ab Officio Liturgicis Celebrationibus Summi Pontificis præposito absolvitur; præcedentiæ ordinem attribuit.
§ 3. Admissiones publicas privatasque coram Pontifice disponit, collatis consiliis, quoties rerum natura id postulet, cum Secretaria Status, qua moderante ea ordinat, quæ servanda sunt, cum ab ipso Romano Pontifice coram sollemniter admittuntur supremi populorum Moderatores, Nationum Legati, Civitatum Ministri, Publicæ Auctoritates ceteræque personæ dignitate insignes.
Officium de Liturgicis Celebrationibus Summi Pontificis
Art. 182 - § 1. Ipsius est ea quæ necessaria sunt ad liturgicas aliasque sacras celebrationes, quæ a Summo Pontifice aut Eius nomine peraguntur, parare easque, iuxta vigentia iuris liturgici præscripta, moderari.
§ 2. Magister pontificiarum Celebrationum Liturgicarum a Summo Pontifice ad quinquennium nominatur; cæremoniarii pontificii, qui eum in sacris celebrationibus adiuvant, a Secretario Status pariter ad idem tempus nominantur.
VIII
ADVOCATI
Art. 183 - Præter Romanæ Rotæ Advocatos et Advocatos pro causis Sanctorum, Album adest Advocatorum, qui habiles sunt, rogatu eorum quorum interest, ut patrocinium causarum apud Supremum Signaturæ Apostolicæ Tribunal suscipiant necnon, in recursibus hierarchicis apud Dicasteria Curiæ Romanæ, operam suam præstent.
Art. 184 - A Cardinali Secretario Status, audita commissione stabiliter ad hoc constituta, candidati in Albo inscribi possunt, qui congrua præparatione, aptis titulis academicis comprobata, simulque vitæ christianæ exemplo, morum honestate ac rerum agendarum peritia commendentur. Quibus requisitis forte postea deficientibus, ex Albo expungendi sunt.
Art. 185 - § 1. Ex Advocatis præsertim in Albo adscriptis Corpus Sanctæ Sedis Advocatorum constituitur, qui patrocinium causarum, nomine Sanctæ Sedis vel Curiæ Romanæ Dicasteriorum, apud ecclesiastica vel civilia tribunalia suscipere valent.
§ 2. A Cardinali Secretario Status, audita commissione, de qua in art. 184, ad quinquennium nominantur; graves tamen ob causas, a munere removeri possunt. Expleto septuagesimo quinto ætatis anno, a munere cessant.
IX
INSTITUTIONES SANCTÆ SEDI ADHÆRENTES
Art. 186 - Sunt Instituta quædam, sive antiquæ originis sive novæ constitutionis, quæ, quamvis ad Curiam Romanam sensu proprio non pertineant, nihilominus ipsi Summo Pontifici, Curiæ et Ecclesiæ universæ servitia necessaria aut utilia præstant et cum Apostolica Sede aliquo modo cohærent.
Art. 187 - Inter huiusmodi Instituta eminet Tabularium seu Archivum Secretum Vaticanum, in quo documenta regiminis Ecclesiæ adservantur, ut imprimis ipsi Sanctæ Sedi et Curiæ in proprio opere perficiendo præsto sunt deinde vero, ex ipsa concessione Pontificia, omnibus historiæ explorandæ studiosis, atque fontes cognitionis evadere possint omnium historiæ profanæ quoque regionum, quæ cum vita Ecclesiæ sæculis præteritis arcte cohærent.
Art. 188 - Instrumentum insuper insigne Ecclesiæ ad culturam fovendam, servandam, divulgandam a Summis Pontificibus constituta est Bibliotheca Apostolica Vaticana, quæ thesauros omne genus scientiæ et artis in suis variis sectionibus viris doctis veritatem investigantibus præbet.
Art. 189 - Ad veritatem inquirendam et diffundendam in variis scientiæ divinæ et humanæ regionibus ortæ sunt in sinu Ecclesiæ Romanæ variæ, quæ vocantur, Academiæ, inter quas eminet Scientiarum Academia Pontificia.
Art. 190 - Hæ omnes Institutiones Ecclesiæ Romanæ reguntur propriis legibus constitutionis et administrationis.
Art. 191 - Recentioris originis sunt, quamvis ex parte exemplis præteritis inhæreant, Typographia Polyglotta Vaticana, Officina libraria editoria Vaticana, Ephemerides diurnæ, hebdomadariæ, menstruæ, inter quas eminet L’Osservatore Romano, Statio Radiophonica Vaticana et Centrum Televisificum Vaticanum. Hæc Instituta subiciuntur Secretariæ Status aut aliis Curiæ Romanæ officiis iuxta proprias leges.
Art. 192 - Fabrica Sancti Petri curare perget ea quæ ad Basilicam Principis Apostolorum pertinent sive quoad conservationem et decorem ædificii sive quoad disciplinam internam custodum et peregrinorum, qui visendi causa templum ingrediuntur, iuxta proprias leges. In omnibus, quæ id exigunt, Superiores Fabricæ concorditer agant cum Capitulo eiusdem Basilicæ.
Art. 193 - Eleemosynaria Apostolica opus adiumenti pro Summo Pontifice exercet erga pauperes ac pendet directe ex Ipso.
Decernimus præsentem Constitutionem apostolicam firmam, validam et efficacem esse ac fore, suosque plenos et integros effectus sortiri atque obtinere a die 1 mensis Martii 1989 et ab illis ad quos spectat aut quomodolibet spectabit in omnibus et per omnia plenissime observari, contrariis quibusvis, etiam specialissima mentione dignis, non obstantibus.
Datum Romæ, apud Sanctum Petrum, coram Patribus Cardinalibus in Consistorio adunatis, in pervigilio sollemnitatis Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, die XXVIII mensis Iunii Anno Mariali MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.
Ioannes Paulus Pp. II
ADNEXUM I
De pastorali momento Visitationis «ad limina Apostolorum», de qua in articulis a 28 ad 32
Pastoralis illa ratio, quæ in recognoscenda Apostolica Constitutione de Curia Romana primas partes habuit, id etiam effecit, ut Episcoporum Visitationi «ad limina Apostolorum» maior usque significatio attribueretur, eiusque pastorale momentum aptiore in lumine collocaretur, quod in Ecclesiæ vita nostro tempore hæ Visitationes consecutæ sunt.
1. Sicuti cognitum est, ipsæ fiunt, cum omnes Episcopi, qui, cum Apostolica Sede communionis vinculo coniuncti, per terrarum orbem Ecclesiis particularibus in caritate atque in ministerio præsunt, Romam ad Apostolorum limina visitanda statis temporibus petunt.
Ipsæ enim Visitationes hinc occasionem præbent Episcopis officiorum suorum conscientiam, qua utpote Apostolorum successores premuntur, augendi et hierarchicæ communionis cum Petri successore sensum alendi; hinc centrum et quodammodo caput universalis illius ministerii constituunt, quod Beatissimus Pater exercet, cum particularium Ecclesiarum Pastores, suos in episcopatu fratres, complectitur, cum iisque de rebus agit, quæ ad ipsorum ecclesialem missionem sustinendam attinent.
2. Per Visitationes «ad limina» motus ille vel vitalis cursus, inter universam Ecclesiam atque particulares Ecclesias intercedens, fit aliquomodo adspectabilis, qui a theologis definitur veluti quædam perichoresis, vel motibus comparatur, quibus humani corporis sanguis a corde ad extrema usque membra dilatatur atque ab istis ad cor refluit.
Primæ cuiusdam Visitationis «ad limina» vestigium atque exemplar in Pauli epistola ad Galatas invenitur, in qua Apostolus suam conversionem atque iter ad paganos a se susceptum narrat, hæc verba scribens, etiamsi ipse sciebat se a Christo mortis victore immediate vocatum atque edoctum esse: «Deinde [...] veni Hierosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim» (1, 18); «deinde post annos quattuordecim iterum ascendi Hierosolymam [...] et contuli cum illis evangelium, quod prædico in gentibus [...] ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem» (2, 2).
3. Congressio cum Petri successore, qui veritatis depositum ab Apostolis traditum primus custodit, eo tendit, ut unitas in eadem fide, spe et caritate confirmetur, atque immensum illud spiritualium moraliumque bonorum patrimonium magis magisque cognoscatur atque existimetur, quod universa Ecclesia, cum Romano Episcopo communionis vinculo coniuncta per terrarum orbem diffudit.
Dum Visitatio «ad limina» agitur, duo coram inter se congrediuntur viri, scilicet Ecclesiæ cuiusdam particularis Episcopus atque Romæ Episcopus idemque Petri successor, qui ambo suorum officiorum onus, cui derogari non licet, sustinent, sed alter ab altero minime seiunguntur: ambo enim proprio modo repræsentant, atque repræsentare debent, summam Ecclesiæ, summam fidelium, summamque Episcoporum, quæ quodammodo unicum «nos» in Christi corpore constituunt. In ipsorum enim communione fideles ipsis concrediti inter se communicant, atque universalis Ecclesia Ecclesiæque particulares inter se pariter communicant.
4. Hasce omnes ob causas, Visitationes «ad limina» pastoralem illam sollicitudinem exprimunt, quæ in universali viget Ecclesia. Agitur enim de Ecclesiæ Pastorum congressione, qui collegiali unitate, in Apostolorum successione fundata, inter se uniuntur. Nam in hoc Collegio omnes et singuli Episcopi ipsius Iesu Christi, Pastoris boni, sollicitudinem manifestant, quam hereditate quadam acceperunt.
Hic sane consistit summa apostolatus ratio, qui in Ecclesia agendus est, quique ad Episcopos una cum Petri Successore maxime pertinet. Etenim unusquisque eorum centrum totius apostolatus, undequaque absoluti, constituit, qui in singulis Ecclesiis particularibus exercetur, cum universali Ecclesiæ amplitudine coniunctis. Totus huiusmodi apostolatus, undequaque absolutus, omnium eorum operam atque adiumentum postulat atque complectitur, qui in Ecclesia sive universali sive particulari Christi corpus ædificant, nempe: presbyterorum, religiosorum virorum ac mulierum Deo consecratarum, atque laicorum.
5. Quodsi Visitationes «ad limina» singulari hac ratione considerantur, eæ fiunt etiam peculiare momentum illius communionis, quæ Ecclesiæ naturam atque essentiam tam alte confingit, sicut Constitutio dogmatica de Ecclesiæ optime significavit, præsertim in capitibus II et III. Dum enim hodierno tempore et hominum societas ad mutuam solidioremque communionem inclinatur, et Ecclesia sentit se esse «signum et instrumentum intimæ cum Deo unionis totiusque generis humani unitatis», prorsus necessarium videtur ut continens communicatio inter particulares Ecclesias et Apostolicam Sedem promoveatur atque augeatur, præsertim per pastoralem sollicitudinem inter se participandam quoad quæstiones, rerum usum, problemata proposita atque navitatis vitæque consilia.
Quando Pastores Romam conveniunt et inter se congrediuntur, peculiaris ac pulcherrima donorum communicatio fit inter omnia bona quæ sive particularia atque localia sive universalia in Ecclesia sunt, secundum illius catholicitatis principium, vi cuius «singulæ partes propria dona ceteris partibus et toti Ecclesiæ afferunt, ita ut totum et singulæ partes augeantur ex omnibus invicem communicantibus et ad plenitudinem in unitate conspirantibus».
Eadem pariter ratione Visitationes «ad limina» eo tendunt non modo ut nuntia invicem directo tradantur atque recipiantur sed præsertim etiam ut collegialis conformatio in Ecclesiæ corpore augescat ac solidetur, per quam peculiaris unitas in varietate efficitur.
Huius autem ecclesialis communicationis motus est duplex. Hinc Episcopi versus centrum et adspectabile unitatis fundamentum coëunt: illam dicimus unitatem, quæ sive per uniuscuiusque Pastoris officia et muneris conscientiam atque exercitium, sive per collegialem omnium Pastorum affectum, in proprios cœtus vel Conferentias efflorescit; hinc munus habetur «a Domino singulariter Petro, primo Apostolorum, concessum», quod ecclesiali communitati atque missionali propagationi inservit, ita ut nil inexpertum relinquatur quod ad fidei unitatem et communem universæ Ecclesiæ disciplinam provehendam atque custodiendam conducat, pariterque ut omnes magis magisque conscii fiant, Evangelii ubique terrarum nuntiandi curam in Pastorum corpus potissimum recidere.
6. Ex omnibus principiis, quæ supra statuta sunt ad huiusmodi maximi ponderis rerum ordinem describendum, plane deducitur qua ratione apostolicus ille mos «videndi Petrum» intellegatur atque in rem deducatur oporteat.
Primum enim Visitatio «ad limina» sacram significationem accipit, dum Sanctorum Petri et Pauli, Apostolorum Principum, Romanæ Ecclesiæ pastorum atque columnarum, sepulcra ab Episcopis invisuntur ac veneratione coluntur.
Deinde Visitatio «ad limina» significationem personalem indicat, quoniam singuli Episcopi cum Petri successore congrediuntur atque os ad os cum illo loquuntur.
Denique significatio curialis, id est communitatis notam præ se ferens habetur, cum Episcopi etiam apud Romanæ Curia Dicasteria, Consilia et Officia in colloquium cum eorum Moderatoribus veniunt, quandoquidem Curia quandam efficit «communitatem», quæ cum Romano Pontifice arctius coniungitur in ministerii Petriani regione, quæ sollicitudinem omnium Ecclesiarum (cf. 2 Cor 11, 28) respicit.
Aditus, quem Episcopi ad Dicasteria habent, dum Visitationem «ad limina» agunt, duplici ratione notantur:
- ipsis accessus præbetur ad singulas Romanæ Curiæ compages, immo ad quæstiones, quas illæ directo tractant secundum singulas cuiusque rerum provincias, quæ illarum iuri tributæ sunt, propria adhibita peritia atque exercitatione;
- Episcopi præterea totius terrarum orbis ambitu, in quo singulæ Ecclesiæ particulares exstant, in communis pastoralis sollicitudinis quæstiones introducuntur, quæ universalem Ecclesiam respiciunt.
Specialem huiusmodi rerum conspectum præ oculis habens Congregatio pro Episcopis, collatis consiliis cum Congregationibus, ad quas id etiam pertinet, «Directorium» edendum curat, per quod Visitationes «ad limina» sive quoad præteritum sive quoad proximum tempus apte accomodeque apparentur atque procedant.
7. Singuli Episcopi - ratione et vi naturæ illius «ministerii» ipsis commissi - vocantur atque invitantur ut «limina Apostolorum» statis temporibus visitent.
Quoniam autem Episcopi in singulis territoriis, nationibus vel regionibus degentes iam sese simul collegerunt atque Episcopales Conferentias nunc constituunt - quæ collegialis unio peramplis optimisque rationibus fundatur - maximopere congruit ut Visitationes «ad limina» secundum huiusmodi collegiale principium procedant: id enim eloquentissimam sane ecclesialem significationem præbet.
Singula quæque Apostolicæ Sedis instituta, ac præsertim Nuntiaturæ ac Delegationes Apostolicæ, præter Romanæ Curiæ Dicasteria, parata sunt adiutricem operam libentissime navare, ut Visitationes «ad limina» facile habeantur, apte comparentur et bene procedant.
Etenim, ut omnia pressius comprehendamus, quæ supra explicata sunt, Visitationis «ad limina» institutum, auctoritate sane grave ob moris antiquitatem atque ob præclarum pastorale momentum, summæ utilitatis instrumentum est, per quod sive Ecclesiæ catholicitas sive Episcoporum Collegii unitas atque communio, in Petri successore fundatæ, atque per illa sanctissima loca, in quibus Apostolorum Principes martyrium subierunt, significatæ, re et veritate exprimuntur; quarum theologicum, pastorale, sociale religiosumquc pondus nemo est qui ignoret.
Idem propterea institutum summis viribus prædicandum atque fovendum est, præsertim hoc historiæ salutis tempore, quo Concilii Œcumenici Vaticani II doctrina et magisterium maiore usque lumine splendent.
ADNEXUM II
De Apostolicæ Sedis adiutoribus uti laboris Communitate, de qua in articulis a 33 ad 36
1. Præcipua nota, cuius gratia Constitutio Apostolica a verbis incipiens Regimini Ecclesiæ universæ recognita est, ut necessitatibus accommodaretur, quæ post ipsam promulgatam exortæ erant, hæc sane fuit: scilicet ut pastoralis Curiæ Romanæ natura æquo in lumine collocaretur, atque ex hoc rerum prospectu propria niteret indoles illorum munerum, quæ in Apostolica Sede veluti in proprio centro versantur ut eadem apta instrumenta præbeant ad Summi Pontificis missionem, ipsi a Christo Domino concreditam, exercendam.
Per illud enim ministerium, quod Summus Pontifex Ecclesiæ præstat, fratres in fide Ipse confirmat (cfr. Lc 22, 32), scilicet Pastores et Christi fideles universalis Ecclesiæ, ad id unice spectans ut ecclesiastica communio alatur atque protegatur: illam dicimus communionem, in qua «legitime adsunt Ecclesiæ particulares, propriis traditionibus fruentes, integro manente primatu Petri Cathedræ, quæ universo caritatis cœtui præsidet (cfr. S. Ignatii M. Ad Rom., Præf.: Funk, I, p. 252), legitimas varietates tuetur et simul invigilat ut particularia, nedum unitati noceant, ei potius inserviant».
2. Huic ministerio Petriano, quod in universum terrarum orbem assiduo labore protenditur, atque hominum et instrumentorum opem in tota Ecclesia requirit, adiutricem operam directa, immo nobiliore ratione ii omnes præstant, qui, variis muneribus addicti, in Romana Curia necnon in variis institutis adlaborant, quibus Apostolicæ Sedis compositio ad agendum formatur: sive in episcopali vel in sacerdotali ordine constituti, sive qua Religiosarum Familiarum atque Institutorum Sæcularium Deo consecrati viri et mulieres, sive utpote fideles utriusque sexus e laicorum ordine ad hæc officia exercenda vocati.
Quam ob rem huiusmodi compositione peculiaria quædam rerum lineamenta et grave officiorum momentum exoriuntur, quæ nil prorsus æquale habent in ullo alio civilis societatis ambitu, cum qua Romana Curia suapte natura omnimodo comparari nequit: hic propterea principalis innititur ratio illius laboris communitatis ab iis omnibus constitutæ, qui, una eademque fide caritateque nutriti veluti «cor unum et anima una» (Act 4, 32), illas memoratas adiutricis operæ conformationes efficiunt. Ii igitur qui cooperando Romano Pontifici ecclesialem communitatem promoventi universalem Eius missionem quovis titulo vel modo adiuvant, etiam ad consiliorum propositorumque consuetudinem atque vitæ normarum constabiliendam communionem vocantur, cui communitatis appellatio melius quam ceteris omnibus consortionibus competit.
3. Epistula Summi Pontificis Ioannis Pauli II de laboris significatione, qui Apostolicæ Sedi præbetur, die XX mensis Novembris MCMLXXXII in huiusmodi laboris communitatis proprietatibus illustrandis immorata est. Eius unicam, at diversis muneribus præditam delineavit naturam, per quam ii omnes hac ratione efficiuntur quodammodo fratres, qui «unicam et continuam participant actionem Apostolicæ Sedis»; ex hac vero consideratione illata est necessitas, ut istiusmodi laboris participes conscii sint «huius peculiaris indolis munium suorum; quæ conscientia ceteroqui sollemne semper fuit et laus iis, qui nobili huic servitio se dedere voluerunt». Epistula insuper addidit: «Hæc animadversio tum ecclesiasticos, tum religiosos et laicos contingit; tum qui partes magnæ rationis agunt, tum officiales et operosis artibus destinatos, quibus ministeria auxiliaria delegantur».
Illic pariter propria commemorata est natura Sedis Apostolicæ, quæ, etsi Civitatem sui iuris constituit ut spiritualis eiusdem Sanctæ Sedis libertatis exercitium ipsiusque vera et visibilis immunitas serventur, est «Status nulli alii Civitatum formæ comparandus», ab iisque diversus; atque huiusmodi condicionis delineati sunt in rerum ordine exitus, præsertim ad œconomicam rationem quod attinet: etenim Apostolicæ Sedi omnino desunt sive tributa, quæ ex aliorum Civitatum iuribus manant, sive nummaria navitas reditus bonaque producens. Quam ob causam fit ut «caput primarium sustentationis Sedis Apostolicæ efficiatur ex donationibus voluntariis», ratione universalis cuiusdam necessitudinis a catholicorum hominum familia, immo aliunde etiam exhibitæ, quæ illam caritatis communionem mirum in modum exprimit, cui Apostolica Sedes in mundo præsidet et ex qua vivit.
Ex hac condicione quædam consequuntur in rerum usu et in cotidiana agendi ratione eorum, qui cum Sancta Sede adiutricem operam coniungunt: nempe «spiritus parsimoniæ», «studium semper animadvertendi veram atque eximiam rationem nummariam eiusdem Sedis Apostolicæ necnon nummariæ rei originem», «magna Providentia fiducia»: atque, præter omnes hasce dotes, ii qui «Sanctæ Sedi serviunt persuasissimum habere debent laborem suum exigere ecclesialem obligationem vivendi ex spiritu veræ fidei, ac partes iuridiciales et ad administrationem pertinentes necessitudinis cum Sede Apostolica, in luce peculiari consistere».
4. Laboris remuneratio, quæ Sanctæ Sedis cooperatoribus sive ecclesiasticis sive laicis debetur secundum proprias eorum vitæ condiciones, principalibus doctrinæ socialis Ecclesiæ normis regitur, a Summorum Pontificum magisterio absolutissime declaratis, iam inde ab editis Litteris Encyclicis Leonis XIII a verbis Rerum novarum incipientibus usque ad Ioannis Pauli II Litteras Encyclicas Laborem exercens et Sollicitudo rei socialis appellatas.
Sancta Sedes, quamquam œconomicorum bonorum penuria laborat, gravibus oneribus omnimode respondere nititur, quibus erga suos cooperatores tenetur - illis etiam quædam rei cotidianæ beneficia præstando - ratione tamen habita illius condicionis, Apostolicæ Sedi propriæ et in Summi Pontificis Epistula explanatæ, qua ipsa nulli alii Civitatum formæ æquanda est, cum communibus facultatibus redituum comparandorum privetur, nisi eorum qui ab universali caritate manant. Attamen Sancta Sedes sibi est conscia - atque eadem Epistula de hoc perspicue agit - actuosam sociam omnium operam, peculiari autem modo laicorum administrorum, necessariam esse ut rationes et normæ, iura atque officia protegantur, quæ ex «iustitia sociali», recte ad rem deducenda, in necessitudinibus operatorem inter et conductorem oriuntur. Ad quæ respiciendo, Epistula operam memoravit quam, ad hunc finem spectando, operatorum Societates præstare possunt, sicut «Consociatio Laicorum Vaticanorum Administrorum», tunc temporis recens orta ad sollicitudinis et iustitiæ spiritum promovendum per frugiferum inter varios officiorum ordines colloquium. Epistula vero monuit cavendum esse, ne huiusmodi instituta principale consilium detorquerent, quo communitas laboris Petri Sedi præstandi regatur oportet, hisce verbis: «Non est tamen secundum Ecclesiæ socialem doctrinam eiusmodi societates ad conflictationem præter modum vergere aut ad ordinum inter ipsos dimicationem; nec nota politica insignes esse debent aut servire, aperte vel clam, causæ alicuius factionis aut aliorum entium proposita spectantium valde diversæ naturæ».
5. Eodem autem tempore Summus Pontifex suam certam declaravit fidem, eiusmodi Consociationes - cuiusmodi est illa, quæ supra commemorata est - «in ineundis quæstionibus ad laborem pertinentibus et in utiliter atque continuo disserendo cum Institutis competentibus, ante oculos esse habituras quoquo modo peculiarem Sedis Apostolicæ naturam».
Quoniam autem laicis Civitatis Vaticanæ administris cordi præsertim fuit, ut operum conformatio et omnia ad laboris quæstionem attinentia aptius usque temperarentur, Summus Pontifex disposuit ut «opportuna instrumenta exsecutoria» appararentur «ut, per accommodatas normas et structuras, foveatur profectus communitatis laboris iuxta exposita principia».
Huic Supremi Ecclesiæ Pastoris sollicitudini nunc respondet institutio, «Officii Laboris apud Apostolicam Sedem» (compendiariis litteris U.L.S.A. appellati), quod per Litteras Apostolicas Motu Proprio datas promulgatur una cum instrumento, quo eiusdem Officii describuntur ac singillatim exponuntur compositio, auctoritas, munera, regendi et consulendi organa cum propriis normis ad æquum, efficacem celeremque ipsius processum fovendum; idem præterea Officium, cum nunc noviter erectum sit, accommodum navitatis tempus «ad experimentum» exigit, ut sive collata præcepta agendique modi comprobentur, sive eius momentum re et veritate recognoscatur. Quæ Apostolicæ Litteræ Motu Proprio datæ atque novi Officii Laboris disciplina simul in vulgus eduntur una cum promulgata Constitutione Apostolica de Curiæ Romanæ renovatione.
6. Laboris Officii præcipuus prævalensque finis - præter alios, ad quorum assecutionem idem ad rem effectum est - huc potissimum spectat ut in variis adiutorum Sedis Apostolicæ ordinibus, laicorum præsertim, illa promoveatur ac servetur laboris communitas, cuius nota omnes insigniri debent, qui ad honorem onusque inserviendi ministerio Petriano vocati sunt.
Iterum iterumque explicandum est, hosce adiutores ad peculiarem Ecclesiæ conscientiam in se ipsis fovendam atque colendam teneri, quæ eos ad munera sibi commissa adimplenda, quantacumque sint, aptiores usque reddat: munera dicimus, quæ prorsus non sunt cuiusdam dati et accepti rationes, sicut illæ, quæ cum institutis in civili societate exstantibus intercedere possunt, sed ministerium efficiunt ipsi Christo præbitum, qui «non venit ministrari, sed ministrare» (Mt 20, 28).
Omnes ergo Sanctæ cooperatores, sive ecclesiastici sive laici, velut ob honoris laudem comparandam, atque sincero animo proprii muneris coram Deo et hominibus conscii, sibi proponere debent ut suam sacerdotum et Christi fidelium vitam in exempli modum agant, sicut a Dei mandatis, ab ecclesiasticis legibus et ab actis Concilii Vaticani II, præsertim illis quæ a verbis incipiunt Lumen gentium, Presbyterorum ordinis atque Apostolicam actuositatem, proponitur. Attamen hoc liberum est consilium, quo plena conscientia quædam assumuntur onera, quorum momentum non modo in singulos, sed etiam in illorum familias, immo in ipsum laboris communitatis ambitum recidit, quem Sanctæ Sedis cooperatores efficiunt.
«Quærendum nobis est “cuius spiritus simus” (cfr. Lc 9, 55 Vulg.)»: ita Summus Pontifex in extrema Epistula scribit; ideo singuli atque omnes, propriam qua hominum et qua christianorum sinceritatem quærendo, tenentur ad illa promissa vinculaque fideliter servanda, quibus libera voluntate obstricti sunt cum ad operam Sanctæ Sedi præstandam sunt adlecti.
7. Quo præsentior consiliorum et normarum ratio habeatur, quæ Summus Pontifex per memoratem Epistulam, ad Cardinalem a Publicis Ecclesiæ negotiis missam, de laboris significatione Apostolicæ Sedi præbendi significavit, ipsius integrum exemplum infra editur: ea enim fundamentum et signum habenda est omnis illius necessitudinis, quæ intra laboris communitatis ambitum, Apostolicæ Sedi adiutricem operam navantis, ad simul agendum atque ad consensionem tuendam habeatur oportet.
Lettera Apostolica in forma di motu proprio di S. S. Benedetto XVI «Quaerit semper»
N.B. Si raccomanda la consultazione dei testi originali presso il sito della Santa Sede. È inoltre possibile richiedere i documenti presso il sito della Libreria Editrice Vaticana.