1. Velle non creditur qui obsequitur imperio patris vel domini (4, Ulp. I. VI ad Sab.).
2. Nuptias non concubitus sed consensus facit (30, Ulp. 1. 36 ad Sab.).
3. Quod attinet ad jus civile, servi pro nullis habentur; non tamen et jure naturali ad jus naturale attinet, omnes homines aequales sunt (32, Ulp. 53 ad Sab.).
4. Non debet actori licere, quod reo non permittitur (41, Ulp. 36 ad Ed.).
5. Privatorum conventio iuri publico non derogat (45, Ulp. 35 ad Ed.).
6. Quidquid in calore iracundiae vel fit vel dicitur, non prius ratum est, quam si perseverantia apparuerit iudicium animi fuisse; ideoque brevi reversa uxor nec divortisse videtur (48, Paul. 30 ad Ed.).
7. Nemo plus iuris ad alium transferre potest, quam ipse habet (53, Ulp. 46 ad Ed.).
8. Nemo videtur dolo facere, qui iure suo utitur (55, Gaius, II de test ad Ed.).
9. Semper in dubiis benigniora praeferenda est sententia (56 Gai. I. II de test. ad Ed.).
10. Heredem eiusdem potestatis, iurisque esse, cuius fuit defunctus constat (59 Ulp. 1. 3 disput.).
11. Invito beneficium non datur (69, Paul. 1. sing. de ess. lib.).
12. Non debet alteri per alterum iniqua conditio inferri (74, Pap. 1. 1 quaest.).
13. Nemo mutare potest consilium suum in alterius iniuria (75, Pap. I. III, Quaest.).
14. In omnibus quidem, maxime tamen in jure, aequitas spectanda sit (90, Paul. 1. X Quaest.).
15. Non solent, quae abundant, vitiare scripturas (94, Ulp. 1. II fideic.).
16. Non omne quod licet, honestum est (144, Paul. 1. 42 ad Ed.).
17. Nemo damnum facit, nisi qui id facit, quod facere jus non habet (151, Paul. 1. 4 ad Ed.).
18. Quae propter necessitatem recepta sunt, non debent in argumentum trahi (162, Paul. 1. 70 ad Ed.).
19. Factum a judice, quae ad officium eius non pertinent, ratum non est (170, Paul. 1. 3 ad Plautium).
20. Quod iussu alterius solvitur, pro eo est quasi ipsi solutum esset (180, Paul 1. 17 ad Plautium).
21. Pupillus nec velle, nec nolle in ea aetate, nisi apposita tutoris auctoritate creditur; nam quod animi iudicio fit in eo tutoris auctoritas necessaria est (189, Celsus, 1. 12 Dig.).
22. Quae rerum natura prohibentur, nulla lege confirmata sunt (188, Cel., 1. 13 Dig.).
23. Non potest dolo carere, qui imperio magistratus non paruit (199, Javol. 1. 6 Ep.).
24. Omnis definitio in iure civili periculosa est, parum est enim ut subverti possit (202, Jovel. 1. XI Ep.).
25. Quod quis ex culpa sua damnum sentit, non intelligitur damnum sentire (203 Pomponius, I. VIII ad Q. Mucium).
26. Jure naturae aequum est, neminem cum alterius detrimento et iniuria fieri locupletiorem (206, Pomp. I. IX ex variis lectionibus).
27. Res judicata pro veritate accipitur (207, Ulp. 1. 1 ad Leg. Juiliam et Papiam).
28. Quae ab initio inutilis fuit institutio, ex patefacto convalescere non potest (210, Lic. Ruf. I. II Reg.).
29. Omne quod non iure fit iniuria fieri dicitur (1. 1. D. 47, 10).
30. Pleraque in iure non legibus, sed moribus constant (Quint. J. 0. 5. 3).