Dal Commento alla Lettera ai tessalonicesi

 

 

 

 

 

«Quis sit verus amicus. Christianae amicitiae exemplum. - Quid enim non fecerit verus et germanus amicus? Quam non attulerit voluptatem? Quam non utilitatem? Quam non securitatem? Etiamsi thesauros dixeris innumerabiles, nihil vero et germano amico potest equiparari. Primum autem dicamus quantam voluptatem habet amicitia: gestit gaudio amicum videns et diffunditur: cum eo conjungitur quadam conjunctione, quae ineffabilem animo habet voluptatem: et si solum ejus meminerit, mente assurgit et attollitur. De germanis loquor amicis, qui sunt unanimes, qui pro amicis mori elegerint, qui ardenter amant. Ne mihi, cogitantes eos qui leviter amant, et sunt mensae socii, et amici nomine, existimetis arguere id quod dicitur.

Si quis habet amicum qualem dico, verba agnoscet: et si cum quotidie viderit, non satiatur: eadem ipsi quae sibiipsi optat et precatur. Novi ego quemdam qui pro amico viros sanctos rogabat ut pro ipso primum orarent, deinde pro se. Tanta res est bonus amicus, ut et loca et tempora propter ipsos amentur. Sicut enim a splendidis corporibus flos emanat in loca vicina: ita etiam amici ad loca, ad quae accesserint, suam emittunt gratiam: et saepe cum absque amicis in illis locis fuerimus, flemus, recordantes dierum in quibus cum illis versati sumus, et gemimus. Verbis explicari non potest quantam affert voluptatem et laetitiam prasentia amicorum: soli autem sciunt qui experiuntur. Et gratiam petere, et gratiam accipere ab amico licet citra suspicionem. Quando nobis imperant, tunc eis habemus gratiam: quando dubitant et verentur, tunc tristitia afficimur. Nihil habemus quod non sit illorum.

Omnia que hic sunt saepe despicientes, propter illos nolumus hinc emigrare: et luce ipsa illi sunt magis desiderabiles.  Revera enim ipsa etiam luce est amicus desiderabilior: loquor de sincero et germano. Nec mireris: melius enim est ut sol nobis exstinguatur, quam ut privemur amicis; melius est degere in tenebris, quam amicis privari: et quomodo, ego dicam. Multi solem videntes sunt in tenebris; amicis autem instructi, numquam in aerumnis versantur: de amicis loquor spiritualibus, qui nihil praeferunt amicitiae. Talis erat Paulus, qui animam suam libenter dedisset, nec rogatus etiam in gehennam libenter ivisset: ita ardenti diligendum est affectione. Volo exemplum amicitiae dare: patres et filios superant amici, amici, inquam, secundum Christum. Ne mihi enim hodiernos amicos dicas; nam cum aliis hoc quoque bonum recessit; sed cogita quod tempore apostolorum, non loquor de coryphaeis et principibus, sed de iis qui crediderunt.

Omnium, inquit, erat anima una et cor unum, et nemo quidquam ex iis quae habebat dicebat esse proprium; et distribuebatur singulis prout opus habebant (Act. 4, 32.35). Non erat tunc meum et tuum. Hoc erat amicitia, ne quis quae sua erant sua existimaret, sed quae erant proximi: quae autem sua, aliena; utque illius animae aeque parceret atque suae; et ille similiter eumdem animi affectum ostendat. Et alicubi, inqnit, fieri potest ut talis inveniatur? Etiam; sed quia nolumus, fieri non potest: potest enim facile fieri, si velimus. Nam si fieri non posset, ne jussisset quident Christus, nec tam multa dixisset de caritate. Magna res est amicitia, et quam sit magna, nec discere quisquam, nec oratio ulla explicare potest, praeter ipsam experientiam. Hoc fecit haereses, hoc Graecos adhuc facit esse Graecos. Qui diligit, non vult imperare, nec magistratum gerere, sed majorem habet gratiam si obediat et jussa exsequatur: vult magis gratificari quam gratiam accipere: diligit enim et quasi non exsatiato suo desiderio, sic afficitur. Non tam Iaetatur beneficium accipiens, quam benefaciens: mavult enim cum habere sibi obnoxium, quam ipsi debere; imo mavult et ipsi debere, et ipsum habere debitorem; et vult gratificari et non vult videri gratificari, sed esse potius debitor.

Multos ex vobis existimo forte ignorare quod dictum est; necesse igitur est ut repetam. Vult prior beneficio afficere, et non videri prior beneficio afficere, sed reddere: quod quidem Deus quoque fecit in hominibus. Erat Filium suum pro nobis donaturus, sed ne videretur nobis donare, sed nobis debere, jussit Abraham dare filium suum, ut rem magnam faciens, nihil magnum videretur facere. Nam si non fuerit quidem amicitia, et exprobramus beneficia, et parva extollimus, si antera fuerit amicitia, et ea celamus, et qvae sunt magna parva volumus ostendere, ne videamur amicum habere debitorem, sed ipsi esse debitores in eo, quod cum habeamus debitorem. Scio multos non intelligere quod dicitur: causa autem est quod loquar de re, quae nunc caelum habitat. Quaemadmodum ergo si loquerer de aliqua planta quae nascatur in India, cujus tremo experientiam haberet, ne posset quidem rem explicare oratio, etiamsi infinita dicerem: ira etiam quaecumque nunc dixero, frustra dicam: nemo poterit scire. In caelo plantata est haec planta, ramos habens non onustos margaritis, sed vita virtute ornata, quae est his multo jucundior.  

Quamnam vis dicere voluptatem? An turpem, an honestam? Sed omnes exsuperat voluptas amicitiae, etiamsi mellis voluptatem dixeris. Nam id quidem affert satietatem, amicus autem numquam, dum fuerit amicus; sed augetur potius desiderium, et satietatem numquam affert voluptas. Vita quoque praesente amicus est jucundior: multi certe post mortem amicorum ne optarunt quidem amplius vivere. Cum amico etiam exsilium libenter tulerit quispiam: absque illo autem ne suam quidem patriam habere voluerit. Cum amico etiam paupertas est tolerabilis: absque illo autem et sanitas et divitiae sunt intolerabiles. Alterum habet seipsum. Angor quod non possim exemplo rem ostendere: revera enim planum fecissem, quae dicta sunt esse multo minora quam oporteat. Et haec quidem hic ita habent: a Deo autem tanta est merces amicitiae, quanta ne dici quidem potest. Nobis dat mercedem ut alter alterum diligamus: Ama enim, inquit, et accipe mercedem, pro qua re debemus mercedem.  Ora, inquit, et accipe mercedem, pro quo mercedem debemus, quia bona petimus: Pro eo quod petis, inquit, accipe mercedem: jejuna, et accipe mercedem: sis virtute praeditus, et accipe mercedem, etiam si mercedem debeas: sed sicut parentes quando fecerint ut filii vivant in virtute, tunc etiam eis dant mercedem: sunt enim debitores, quod se constituerint in voluptate: ita etiam Deus. Mercedem, inquit, accipe, si sis virtute praeditus; nam patrem laetitia afficis, et hujus rei tibi mercedem debeo: sin autem malus, neqnaquam; irritas enim eum, qui te genuit. Ne itaque Deum irritemus, sed laetitia afficiamus; ut regnum caelorum assequamur, in Christo Jesu Domino nostro, etc.».

 

 

 

 

 

Cfr. PG 11, 403-406.