«Ipsa enim est caritas propter quam fieri vel non fieri, mutari, vel non mutari omnia debent.

Ipsa enim est et principium quare et finis ad quem dirigi omnia decet.

Nihil enim fit culpabiliter quod pro ea et secundum eam fit veraciter.

Quam nobis ipse praestare dignetur, cui sine hac placere non possumus, et sine quo omnino nihil possumus, qui vivit et regnat Deus per immortalia saecula. Amen» (ex Sermonibus beati Isaac abbatis monasterii de Stella, Sermo 31: PL 194, 1292-1293)