«Quoniam autem dixerat, "beatus vir cuius est auxilium abs te", posset aliquis quaerere:
Auxiliaturne Deus ad hoc? Ad quod sic respondet:
Vere auxilium est beatis a Deo; etenim legislator,
Christus scilicet qui nobis legem dedit, dat et dabit perseveranter benedictiones
id est multiplicia dona gratiae, per quae suos benedicet, id est, exaltabit ad beatitudinem;
et per ipsas benedictiones, "ibunt de virtute in virtutem" ascendendo (Sal 83,8)»
S. BRUNO, Ex Expositione Sancti Brunonis presbyteri in psalmos, Ps. 83: ed. Cartusiae de Pratis, 1891, 376-377.