«Gaude quod victus es, neque contristeris quod te superavit.

Sitiens gaudet cum bibit, nec contristatur quod fontem exhaurire non potest.

Vincat fons sitim tuam, non autem sitis fontem vincat, quia, si sitis tua expletur quin fons exhauriatur, denuo sitiens iterum ex eo bibere poteris; si vero, siti tua expleta, fons quoque siccaretur, victoria tua in malum tuum verteretur.

Gratias age pro eo quod accepisti, et propter id quod remansit et abundavit noli contristari.

Quod accepisti et ad quod pervenisti, pars tua est, et id quod remansit, tua est hereditas.

Quod propter infirmitatem tuam una hora accipere non potes, aliis horis, si perseveraveris, accipere poteris.

Nec mente maligna coneris uno haustu sumere, quod uno haustu sumi nequit, neque ex ignavia desistas ab eo quod paulatim sumere possis» (ex Commentario sancti Ephraem diaconi in Diatessaron, 1, 18-19: Sch 121, 52-53)