Vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem (Isai. LIII,2) ; si consideres misericordiam qua factus est, et ibi pulcher est. Sed Judaeorum personam gerebat propheta, cum diceret: Vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem. Quare? Quia non in intellectum. Intelligentibus autem, et Verbum caro factum est (Joan. I,14), magna pulchritudo est.
Mihi autem absit gloriari, dixit unus amicorum sponsi, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Gal. VI,14). Parum est ut non inde erubescas, nisi etiam et glorieris. Quare ergo non habuit speciem neque decorem? Quia Christus crucifixus, Judaeis quidem scandalum, Gentibus stultitia.
Quare autem et in cruce habuit decorem? Quia quod stultum est Dei, sapientius est quam homines; et quod infirmum est Dei, fortius est quam homines (ICor. I,23,25). Nobis ergo jam credentibus, ubique sponsus pulcher occurrat.
Pulcher Deus, Verbum apud Deum: pulcher in utero virginis, ubi non amisit divinitatem, et sumpsit humanitatem: pulcher natus infans Verbum; quia et cum esset infans, cum sugeret, cum manibus portaretur, coeli locuti sunt, Angeli laudes dixerunt, Magos stella direxit, adoratus est in praesepi, cibaria mansuetorum (Luc. II,8-14, et Matth. II,1). Pulcher ergo in coelo, pulcher in terra; pulcher in utero, pulcher in manibus parentum; pulcher in miraculis, pulcher in flagellis; pulcher invitans ad vitam, pulcher non curans mortem; pulcher deponens animam, pulcher recipiens; pulcher in ligno, pulcher in sepulcro, pulcher in coelo, pulcher in intellectu.
Audite Canticum, neque oculos vestros a splendore pulchritudinis illius avertat carnis infirmitas. Summa et vera pulchritudo justitia est: ibi illum non videbis pulchrum, ubi deprehendis injustum: si ubique justus, ubique decorus. Veniat ergo nobis inspiciendus oculis mentis, descriptus a quodam laudatore suo propheta: ecce incipit (S. Agostino, Enar. in Psal. 44,3: PL 36, 495-496).